라틴어 문장 검색

| Nocte soporifera veluti cum somnia ludunt errantes oculos effossaque protulit aurum in lucem tellus:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 128:15)
Humana effodiens ossa thesaurum canis Invenit, et violarat quia Manes deos, Iniecta est illi divitiarum cupiditas, Poenas ut sanctae Religioni penderet.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Canis et thesaurus et vulturius.2)
statim omnia ac paene pariter ad manum, sensus reconditi occursant, verba - sed qualia!
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 2:4)
huic pleraque humilia et sordida et ex medio petita, illi omnia recondita splendida excelsa conveniunt;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 9:4)
Postero die adit magistratus, monet ut illum locum effodi iubeant.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 11:1)
Vestra quid effoditis subiectis viscera telis, Et nondum natis dira venena datis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1413)
si tacitus spectes, illa recondit opes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:446)
nec quia decrescunt effosso marmore montes, nec quia caeruleae mole fugantur aquae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 26:1)
spectant iuvenem gladiosque recondunt tergaque deducta veste notata vident, flent quoque et, ut secum tueatur bella, precantur:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권436)
Inachus unus abest imoque reconditus antro fletibus auget aquas natamque miserrimus Io luget ut amissam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 60:1)
Surgit ab his solio fulvaque recondita nube limen adit Semeles.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 30:1)
Ad nomen Thisbes oculos iam morte gravatos Pyramus erexit, visaque recondidit illa.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 13:9)
Salmacis extimuit loca que haec tibi libera trado, hospes ait, simulatque gradu discedere verso, tunc quoque respiciens, fruticumque recondita silva delituit, flexuque genu submisit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 32:6)
Qui cum nec prodere visum dedecus auderet, cupiens efferre sub auras, nec posset reticere tamen, secedit humumque effodit et, domini quales adspexerit aures, voce refert parva terraeque inmurmurat haustae, indiciumque suae vocis tellure regesta obruit et scrobibus tacitus discedit opertis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 23:3)
et rursus molli languore solutus deposuitque caput stratoque recondidit alto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 71:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION