라틴어 문장 검색

Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta difficile inlustrare Latinis versibus esse, multa novis verbis praesertim cum sit agendum propter egestatem linguae et rerum novitatem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 6:1)
Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian quam Grai memorant nec nostra dicere lingua concedit nobis patrii sermonis egestas, sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 20:1)
turpis enim ferme contemptus et acris egestas semota ab dulci vita stabilique videtur et quasi iam leti portas cunctarier ante;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 2:6)
Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque compta modis vigeant rationem reddere aventem abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 6:17)
Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas, Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 26:10)
temptat enim dubiam mentem rationis egestas, ecquae nam fuerit mundi genitalis origo, et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi et taciti motus hunc possint ferre laborem, an divinitus aeterna donata salute perpetuo possint aevi labentia tractu inmensi validas aevi contemnere viris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 41:5)
Qualis apes aestate nova per florea rura Exercet sub sole labor, cum gentis adultos Educunt fetos, aut cum liquentia mella Stipant et dulci distendunt nectare cellas, Aut onera accipiunt venientum aut agmine facto Ignavum, fucos, pecus a praesepibus arcent.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 2:1)
— Heu Mulciber Arma ignavo invicta fabricatus es manu, et Egnatius de rerum natura libro primo:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 2:4)
et, quod suasisset egestas, Vile nefas;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:11)
et ignavum, rediturae parcere vitae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:40)
Urbem, populis victisque frequentem Gentibus, et generis, coeat si turba, capacem Humani, facilem venturo Caesare praedam Ignavae liquere manus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:62)
Obstruitis campos, fluviisque arcere paratis, Ignavi?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:30)
Pacis ad exhaustae spolium non cogit egestas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:34)
Non sibi, sed domino gravis est, quae servit, egestas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:51)
Nec liceat pavidis ignava occumbere morte:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION