라틴어 문장 검색

que quidem forma, quemadmodum et alie, una in se, multiplicatur secundum multiplicationem materie recipientis, ut anima et numerus et alie forme compositioni contingentes. 8.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 15:21)
Quomodo enim laetae segetes et uberes agri interdum culmis aristisque luxuriant, ita praeclara ingenia et mens plena virtutibus in variarum artium redundat elegantiam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:8)
Tarquinius postea Priscus, quamvis transmarinae originis, regnum ultro petens accepit ob industriam atque elegantiam;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 42:1)
Quod ab his, si tamen quibusdam forte nonnumquam tempus voluntasque erit ista cognoscere, petitum impetratumque volumus ut aequi bonique consulant, si in nostro sermone nativa Romani oris elegantia desideretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 12:1)
quod nunc pridie dicitur converso conpositionis ordine, quasi pristino die.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 23:2)
Nostrum hoc convivium, quod et heroici seculi pudicitiam et nostri conduxit elegantiam, in quo splendor sobrius et diligens parsimonia, Agathonis convivio vel post magniloquentiam Platonis non conponere tantum sed nec praeferre dubitaverim.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 2:1)
Has tot interpretationes ambages quam paucis verbis docta elegantia Maronis expressit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 12:1)
Poeta enim aeque in rebus doctrinae et in verbis sectator elegantiae, sciens Cereri mulso libari, adiecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 9:3)
In omnibus vero Georgicorum libris hoc idem summa cum elegantia fecit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 5:1)
uxore vero seu parentibus magistrisve praesentibus dici in nos aliquod scomma nolimus, nisi forte tale sit quod illorum censura libenter accipiat, ut si quis adolescentem coram parentibus vel magistris inrideat quod insanire possit continuis vigiliis lec­tionibusque nocturnis, aut uxore praesente quod stulte faciat uxorium se praebendo nec ullam elegantiam eligendo formarum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 18:3)
sciendum tamen est, quia plerumque in conpositione vel derivatione principalitatis natura corrumpitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7310)
praepositio enim cum ad conpositionem transierit aut vim suam retinet, ut indico, aut mutat ultimam litteram, ut sufficio, aut perdit, ut coemo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6165)
nam nec hoc in usu habet nominativum, licet in conpositione dicamus condicio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7404)
dorica castra mala est compositio ab ea syllaba incipere, qua superius finitus est sermo;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 274)
aut cultu barbaro, quia barbari copiae magis quam elegantiae student;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5042)

SEARCH

MENU NAVIGATION