라틴어 문장 검색

Maiestatis enim insigne non ut consiliario tibi, sed ut desinas pavere porrexi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 9장 8:3)
In medio autem spatio arcus, quod prolixae rotunditatis esse praediximus, quodque expedite viatori diebus conficitur quindecim, Europaei sunt Halani et Costobocae, gentesque Scytharum innumerae, quae porriguntur ad usque terras sine cognito fine distentas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 42:1)
Quibus angustiis permeatis, cum latitudo patuerit nimis extensa, aequa navigatio ad usque urbem Teredona porrigitur, ubi post iacturas multiplices pelago miscetur Euphrates, omnisque sinus dimensione litorea in numerum viginti milium stadiorum velut spatio detornato, finitur, cuius per oras omnes oppidorum est densitas et vicorum, naviumque crebri discursus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 11:1)
Et quoniam acies ad usque lapidem quartum porrigebatur, antesignani clamare quosdam Iovianum audientes Augustum, eadem multo maius sonabant:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 5장 6:1)
Tu hoc loco (Fortuna orbis Romani) merito incusaris, quae, difflantibus procellis rem publicam, excussa regimenta perito rei gerendae ductori, consummando iuveni porrexisti, quem nullis ante actae vitae insignibus in huius modi negotiis cognitum, nec vituperari est aequum, nec laudari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 9장 7:1)
Fervente itaque tot malorum congerie, repente cum fragore caelesti, imbres nubibus atris effusi, dispersere circumfrementium globes, reversique ad vallum dimensum tereti figura plaustrorum, immanes spiritus latius porrigentes, iubebant nostris per minaces litteras et legatum dedere civitatem, fide retinendae salutis accepta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 5:1)
Defuncto itaque Liutprand, Ratchis electus a Langubardis rex elevatus est;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 31)
Pippinus secundum morem Francorum electus est ad regem et unctus per manum sanctae memoriae Bonefacii archiepiscopi et elevatus a Francis in regno in Suessionis civitate.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 750 10:2)
Et domnus Carolus et Carlomannus elevati sunt in regnum, domnus Carolus VII. Id. Octobr.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 768 42:3)
Indeque proficiscens visitavit Lotharium regem, abstrahens inlicitam concubinam reginam elevatam, cuius rei consensu Guntharius et Thietgaudus, duo archiepiscopi, graviter ceciderunt;
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 84:7)
Et dum elevarentur, caelum vix velut per cribram intueri potuit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 93:14)
ore gerit carnem, caro porrigit umbram.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane carnem ferente 6:2)
porrigit aures Vulpes, non recipit mente, sed aure preces.
(ANONYMUS NEVELETI, De simia et uulpe 60:2)
porrige tu Aemiliano tabulas istas:
(아풀레이우스, 변명 87:5)
et cum dicto manticam meam numero exuo, caseum cum pane propere ei porrigo, et
(아풀레이우스, 변신, 1권 16:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION