라틴어 문장 검색

quod illa quasi media quaedam manus acceptum ab inventione tradit elocutioni.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 98:5)
cui non rhetorica partitio, non oratoriae minae,3 non grammaticales figurae congruentem decorem disciplinamque suppeditaverunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 1:3)
ita destituta eorum spe, qui fratre accusato partitionem regni petiturum crediderant, curia excessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 220:1)
Itaque, imperator, in primo volumine tibi de arte et quas habeat ea virtutes quibusque disciplinis oporteat esse auctum architectum, exposui et subieci causas, quid ita earum oporteat eum esse peritum, rationesque summae architecturae partitione distribui finitionibusque terminavi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 머리말13)
Mathematici vero contra disputantes ea re perfectum dixerunt esse numerum qui sex dicitur, quod is numerus habet partitiones eorum rationibus sex numero convenientes sic:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장22)
Omnes aedium sacrarum ratiocinationes, uti mihi traditae sunt, exposui ordinesque et symmetrias earum partitionibus distinxi, et quarum dispares sunt figurae et quibus discriminibus inter se sunt disparatae, quoad potui significare scriptis, exposui.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 8장23)
nam hic quoque est inventio et elocutio, atque ipsius elocutionis vis alia in verbis, alia in figuris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 145:2)
Carminius tamen dicit, qui de elocutionibus scripsit, per naturam vitiosam esse hanc elocutionem, et sive 'utramque palmam', sive 'utrasque palmas' dixerimus, esse in aliquo usurpationem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 2332)
nam cum dupliciter primum divisisset in inventionem atque elocutionem, res ac dispositionem inventioni, verba et pronuntiationem elocutioni dedit quintamque constituit, communem ac velut custodem omnium, memoriam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 38:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION