라틴어 문장 검색

itaque componemus prooemium varie atque ut sensus eius postulabit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 389:1)
neque enim accesserim Celso, qui unam quandam huic parti formam dedit, et optimam compositionem esse prooemii, ut est apud Asinium, dixit, Si, Caesar, ex omnibus , qui sunt ac fuerunt, posset huic causae disceptator legi, non quisquam te potius optandus nobis fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 389:2)
An non prooemiis plerumque summissi, (nisi cum accusatione concitandus est iudex aut aliqua indignatione complendus) narratione pleni atque expressi, argumentis citati atque ipso etiam motu celeres sumus, locis ac descriptionibus fusi ac fluentes, epilogis plerumque deiecti et infracti?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 395:2)
age vero, non utriusque operis sui ingressu in paucissimis versibus legem prooemiorum non dico servavit sed constituit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 49:2)
summa in hoc vis elocutionis, cum validae tum breves vibrantesque sententiae, plurimum sanguinis atque nervorum, adeo ut videatur quibusdam, quod quoquam minor est, esse non ingenii vitium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 61:1)
id est autem, ut esset multo magis pugnax et saepius ad curam rerum ab elocutione .
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 121:3)
quid agatur prooemio, quae ratio et quam varia narrandi, quae vis probandi ac refellendi, quanta in adfectibus omnis generis movendis scientia, quamque laus ipsa popularis utilitatis gratia adsumpta, quae tum est pulcherrima, cum sequitur, non cum arcessitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 160:3)
quam virtutem quartam elocutionis Cicero demonstrat, quaeque est meo quidem iudicio maxime necessaria.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 2:2)
sed totum hoc apte dicere non elocutionis tantum genere constat, sed est cum inventione commune.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 8:3)
quando etiam ipsos loqui, quando advocati voce uti deceat, quartus liber, in quo prooemii praecepta sunt, continet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 60:2)
quod illa quasi media quaedam manus acceptum ab inventione tradit elocutioni.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 98:5)
altera, quae est in differentia , ut in prooemio, narratione, argumentatione, epilogo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 299:1)
prooemio frequentissime lenis convenit pronuntiatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 308:1)
neque enim adfectus omnino movendi erunt, nec aures delectatione mulcendae, cum etiam prooemia supervacua esse apud tales Aristoteles existimet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 218:3)
non unus color prooemii, narrationis, argumentorum, egressionis, perorationis servabitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 237:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION