라틴어 문장 검색

Is erit igitur eloquens, ut idem illud iteremus, qui poterit parva summisse, modica temperate, magna graviter dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 29장 1:5)
Is est enim eloquens, qui et humilia subtiliter et alta graviter et mediocria temperate potest dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 29장4)
Magnum fecissemus, si quidem potuissemus quo contendimus pervenire in ea urbe in qua, ut ait Antonius, auditus eloquens nemo erat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 30장 1:4)
atqui si Antonio Crassus eloquens visus non est aut sibi ipse, numquam Cotta visus esset, numquam Sulpicius, numquam Hortensius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 30장 2:1)
esse igitur perfecte eloquentis puto non eam tantum facultatem habere quae sit eius propria, fuse lateque dicendi, sed etiam vicinam eius ac finitimam dialecticorum scientiam adsumere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 32장 1:1)
erit igitur haec facultas in eo quem volumus esse eloquentem, ut definire rem possit nec id faciat tam presse et anguste quam in illis eruditissimis disputationibus fieri solet, sed cum explanatius tum etiam uberius et ad commune iudicium popularemque intellegentiam accommodatius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 33장 2:1)
Haec enim sapientia maxime adhibenda eloquenti est, ut sit temporum personarumque moderator.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 35장 2:2)
is erit ergo eloquens qui ad id quodcumque decebit poterit accommodare orationem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 36장1)
Eloquens vero, qui non approbationes solum sed admirationes, clamores, plausus, si liceat, movere debet, omnibus oportet ita rebus excellat, ut ei turpe sit quicquam aut exspectari aut audiri libentius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 71장 2:5)
quod eo maius est illi quam aut tibi aut nobis, quia nos ea philosophia plus utimur, quae peperit dicendi copiam et in qua dicuntur ea, quae non multum discrepent ab opinione populari, Cato autem, perfectus mea sententia Stoicus, et ea sentit, quae non sane probantur in volgus, et in ea est haeresi, quae nullum sequitur florem orationis neque dilatat argumentum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 4:1)
cui vero veteres debeantur, haud raro Stroebel Magnanelli Buzzi inter se discrepant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말138)
discrepat tantum eo quod iis locis, ubi in V nova linea incipit maior vero littera non adhibetur), puncto tantum verba distinguit, in eadem linea scribere pergit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말160)
qui liber etsi sine dubio ipse quo- que e X fluxit, tamen haud pauca habuisse dicitur quae a GKRV discreparent (velut 374,9 375,6 378,15 384,8 339,2);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말239)
etsi enim in recentibus codicibus haud raro lectiones inveniuntur quas ex Y fluxisse propter consensum cum V conicias nec tamen ex ipso V sumptas esse probabile sit, tamen cum non modo nulli codices plane ab X discrepent sed etiam omnes sescentos errores qui in X quoque inveniuntur habere videantur, res potius sic explicanda est ut omnes σ ex X fluxisse, ex uno autem alterove codice familiae Y in medium aevum servato viros doctos has illas lectiones arripuisse statuamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말281)
), G ubi ab X discrepat plerumque pytag.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말342)

SEARCH

MENU NAVIGATION