라틴어 문장 검색

cumque emollitae sunt, eodem modo elui aurem purgarique oportet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 18:3)
Sub his enim crustae resoluuntur, quae tum per sternumenta elidi debent.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 3:1)
deinde eluere os cremore lenticulae, inter haec hiare, donec pituita satis profluat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 1:5)
Si leuis is umor inest, uino eluenda sunt, tum buturo et rosae mellis paulum, et resinae terebenthinae pars quarta adicienda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 4:5)
At si pus ex is profluit, ante omnia elui mulso calido debent;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 5:1)
Quod si pus et multum et cum malo odore coepit profluere, elui cremore lenticulae debet, sic ut ei mellis paulum adiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 7:1)
Si uero ulcus latius atque altius serpit, eodem modo elui debet, inponi uero aut aerugo aut omphacium cum melle aut Andronis compositio aut marrubii, murrae aut croci, aluminis scissilis cocti, rosae foliorum aridorum, gallae, singulorum P. #1108 I;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 8:2)
Ergo longa quiete et inmobili paene corpore opus est, donec ex ipso crustae leniter resoluantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 14:1)
Carbunculus autem ibi natus primum aqua per oricularium clysterem eluendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 16:3)
Tertio die digitus resoluendus, et si quid aridi est, iterum excidendum, similisque adhibenda curatio est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 19장 3:1)
tertioque id die resoluendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 19장 3:8)
Neque committendum est, ut id linum putrescat, sed tertio quoque die nodus resoluendus est, et ad caput alterum recens linum alligandum est eductoque uetere id in fistula cum simili nodo relinquendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 8:2)
Idque latissime patere consueuit, resoluitque totam cutem superpositam sic, ut ea labet, cum in ceteris sit adstrictior.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 6장 3:5)
Nouissime cum umor aliquis ibi subsit, oculo et ante per pilos et tum per palpebrae foramina adfecto uix fieri potest, ut gluten, quo uinctus est pilus, non resoluatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 20:3)
deinde ceruice resoluta, qua notae sunt uenae, incidere, et sanguinem mittere;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 46:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION