라틴어 문장 검색

Nunc decem homines perquire, qui euntes addomum illius qui te decepit mecum et cum socio tuo deferant cofros, unuspost alium venientes ordine longo;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 106:29)
At post longum tempus contigit quod in terrailla oleum carum fuit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 109:17)
Si quisquam tibi ignotus se in via associaverit iterque tuum investigaverit, dic te longius velle ire quam disposueris;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 114:3)
Magis valet longa via ad paradysumquam brevis ad infernum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 120:20)
Qui respirans, sed longo temporisintervallo quaesivit ab eunucho, quid forisfecisset.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 125:34)
Sed de triginta duobus philosophis circumstantibus quid quisque de potentissimorege dixerit, memoriae longum est reducere.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 238:1)
abiit autem viam longissimam involucro pecuniae accepto in manu (Ibid.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:21)
Ab eo ergo spera, licet brevis vitae non sit longum viaticum requirendum;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 4:4)
Plerumque enim inanis gloria longae precationi, intermissae autem prorsus obrepit incuria.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 7:6)
Similiter dum aliquis hujusmodi decidit, quamvis longa senectute depositus, afficior;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:11)
Post emensos insuperabilis expeditionis eventus, languentibus partium animis, quas periculorum varietas fregerat et laborum, nondum tubarum cessante clangore, vel milite locato per statiores hibernas, fortunae saevientis procellae alias rebus infudere communibus, per multa illa et dira facinora Caesaris Galli, qui ex squalore imo miseriarum, in aetatis adultae primitiis, ad culmen insperato saltu provectus, ultra terminos potestatis delatae procurrens, asperitate nimia cuncta foedabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 1:1)
Quam autem sit pulchrum, exigua haec spernentem et minima, ad ascensus verae gloriae tendere longos et arduos, ut memorat vates Ascraeus, Censorius Cato monstravit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 8:2)
Alii summum decus in carruchis solito altioribus, et ambitioso vestium cultu ponentes, sudant sub ponderibus lacernarum, quas in collis insertas iugulis ipsis annectunt, nimia subtegminum tenuitate , exceptantes eas manu utraque et vexantes crebris agitationibus, maximeque sinistra, ut longiores fimbriae tunicaeque perspicue luceant, varietate liciorum effigiatae in species animalium multiformes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 9:1)
Cum autem commodis intervallata temporibus, convivia longa et noxia coeperint apparari, vel distributio sollemnium sportularum, anxia deliberatione tractatur, an exceptis his quibus debetur, peregrinum invitari conveniet, et si digesto plene consilio, id placuerit fieri, is adhibetur qui pro domibus excubat aurigarum, aut artem tesserariam profitetur, aut secretiora quaedam se nosse confingit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 14:1)
Orientis vero limes in longum protentus et rectum, ab Euphratis fluminis ripis ad usque supercilia porrigitur Nili, laeva Saracenis conterminans gentibus, dextra pelagi fragoribus patens, quam plagam Nicator Seleucus occupatam auxit magnum in modum, cum post Alexandri Macedonis obitum successorio iure teneret regna Persidis, efficaciae impetrabilis rex (ut indicat cognomentum).
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION