라틴어 문장 검색

Utque securi saucia trabs ingens, ubi plaga novissima restat, quo cadat, in dubio est omnique a parte timetur:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 41:4)
Templa mari subsunt nec marmore clara neque auro, sed trabibus densis lucoque umbrosa vetusto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 44:4)
ille in humum saxumque undamque trabemque quaeque vacant anima, fallaciter omnia transit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 71:7)
Ante tamen leto dederat Phlegraeon et Hylen eminus, Iphinoum conlato Marte Claninque;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 40:1)
Saxa trabesque super totosque involvite montes vivacemque animam missis elidite silvis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 52:9)
Dixit et insanis deiectam viribus austri forte trabem nactus validum coniecit in hostem exemplumque fuit, parvoque in tempore nudus arboris Othrys erat, nec habebat Pelion umbras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 53:1)
Hunc ego sanguineae successu caedis ovantem eminus ingenti resupinum pondere fudi, hunc ego poscentem, cum quo concurreret, unus sustinui, sortemque meam vovistis, Achivi, et vestrae valuere preces!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 8:15)
Coeunt et saxa trabesque coniciunt merguntque viros merguntque carinas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 32:6)
Dixit et effigiem, nullo cum corpore, falsi finxit apri praeterque oculos transcurrere regis iussit et in densum trabibus nemus ire videri, plurima qua silva est et equo loca pervia non sunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 45:1)
te mea supposita veluti trabe fulta ruina est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 62)
utque malae matris crimen deponat hirundo sub trabibus cunas tectaque parva facit :
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 123)
ille Pater, quem nulla acies violenta tuendo eminus ardentis penetravit acumine visus, qui se forma hominis non induit, et Deitatis inmensum adsumpto non temperat ore modove.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 36)
hunc eminus aere ab alto victrix caro, iamque perennis, cernet sine fine gementem quos moverat ipse dolores.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti26)
restat ut et fatum similis dementia cunctis aedibus inponat, paries ut quisque sub astro fundatus structusque suo, qua sorte maneret, quando autem rueret, primis acceperit horis, adscribunt saxis Lachesis male fortia fila, tectorumque trabes fusis pendere rotatis credunt, atque ipsis tribuunt decreta tigillis, ceu distet cuius stellae sit fraxinus ortu eruta, quae summum conscenderet ardua culmen, denique nulla hominum res est, nulla actio mundi, cui non fatalem memorent incumbere sortem.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2160)
Iuda eminus artat infelix collum laqueo pro crimine tanto.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Ager Sanguinis3)

SEARCH

MENU NAVIGATION