라틴어 문장 검색

tantis fluctuat ipsa malis, - namque mei nuper Lethaeo gurgite fratris pallidulum manans adluit unda pedem, Troia Rhoeteo quem subter litore tellus Ereptum nostris obterit ex oculis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 652)
ut tibi tunc toto pectore sollicitae sensibus ereptis mens excidit!
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 667)
quo tibi tum casu, pulcherrima Laodamia, ereptum est vita dulcius atque anima coniugium:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b15)
Quid aliud agricole sui satagunt nisi ut amoveant et admoveant, ut dictum est?
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 167:5)
Munitio, quae ob rei necessitatem, temere extructa fuerat prope prata ingentia, et in qu aliquantulum copiarum relictum, hostes distinendi, deque propugnaculo, Duquesne dicto, eos amovendi, speciem praebebat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.34)
Haec Americanorum clades insignis spem omnem Canadae cito pacandae procul amovit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.70)
Omnem igitur, belli apparatum ad trajectum proximum amovit, duodecimque hominum millia ad septentrionalem Insulae Eboracensis partem constituit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.35)
Ad Gulielmum Livingstonium Caesareae Novae Gubernatorem literas scripsit, in quibus militiam ad fines tutandos evocari, pecora et omnia, quae ad victum pertinerent, ab ora maritima amoveri jussit suasitque.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.23)
at priusquam apparatus bellicus amoveri poterat, Cornwallis, Comes Britannus, cum sex hominum millibus flumen septentrionale trajecit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.29)
Hisce copiis regis Britannici conductitiis, quae coloniis tantum metus malorumque saepenumero intulerant, aut occisis aut captis, omnis urbis primariae amittendae metus procul a colonis amotus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.32)
Quamvis, autem, se a republica et undis civilibus procul amovere cupiebat, patriam, nihilominus, adeo diligebat, ut, eam inore, in cogitationibus, in corde semper habuerit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.42)
" " Cum populi liberi magistratus summus bis constitutus esset, cumque tertio praeses fieri facillime potuisset, ad villam, tamen, suam secessit, seque ab omni munere civili in posterum procul amoveri, ex animo cupiebat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.29)
Consilia ejus semper honesta, et ab omni turpitudine longe amota fuere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.97)
Nosque, in hac republica Ohioensi, a tempestibus et bellis Europaeis procul amoti, aliquid, virum talem honorandi causa, scripsisse, valde gestimus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.140)
Nos, autem, a praejudicio omni procul amoti, et veritatem tantummodo indagantes, eum minime crudelem, (quippe qui imperium tantum tot in gentes haberet,) extitisse autumamus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.167)

SEARCH

MENU NAVIGATION