라틴어 문장 검색

nam Phraates et Hiero et si qui alii delectum capiendo diademati diem haut concelebraverant, pars metu, quidam invidia in Abdagaesen qui tum aula et novo rege potiebatur ad Artabanum vertere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 43장3)
potitusque regiam per saevitiam ac luxum adegit Parthos mittere ad principem Romanum occultas preces, quis permitti Meherdaten patrium ad fastigium orabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 10장13)
creatique primum Valerius Potitus et Aemilius Mamercus sexagesimo tertio anno post Tarquinios exactos, ut rem militarem comitarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 22장9)
postremo exercitu coacto regem Dandaridarum exturbat imperioque eius potitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 15장2)
sic Zorsini victo nihil ereptum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 19장5)
carpento Capitolium ingredi, qui honos sacerdotibus et sacris antiquitus concessus venerationem augebat feminae, quam imperatore genitam, sororem eius qui rerum potitus sit et coniugem et matrem fuisse, unicum ad hunc diem exemplum est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 42장4)
adnotabant seniores, quibus otiosum est vetera et praesentia contendere, primum ex iis qui rerum potiti essent Neronem alienae facundiae eguisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 3장4)
Fine anni turbidis rumoribus prorupisse rursum Parthos et rapi Armeniam adlatum est, pulso Radamisto, qui saepe regni eius potitus, dein profugus, tum quoque bellum deseruerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 6장1)
quippe sibi supremum auxilium ereptum et parricidii exemplum intellegebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 16장9)
vivere ego Britannico potiente rerum poteram?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 21장12)
nec multo post ereptus amitae libertus Paris quasi iure civili, non sine infamia principis cuius iussu perpetratum ingenuitatis iudicium erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 27장13)
Otho sive amore incautus laudare formam elegantiamque uxoris apud principem, sive ut accenderet ac, si eadem femina potirentur, id quoque vinculum potentiam ei adiceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 46장1)
Ceterum continuo exercituum otio fama incessit ereptum ius legatis ducendi in hostem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 54장1)
neque, dum Nero rerum potiebatur, congesta aut clausa humus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 9장4)
huic primum nuptiarum dies loco funeris fuit, deductae in domum in qua nihil nisi luctuosum haberet, erepto per venenum patre et statim fratre;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 63장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION