라틴어 문장 검색

Et ille, cum erubuisset:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 7:6)
qui ingenuis studiis atque artibus delectantur, nonne videmus eos nec valitudinis nec rei familiaris habere rationem omniaque perpeti ipsa cognitione et scientia captos et cum maximis curis et laboribus compensare eam, quam ex discendo capiant, voluptatem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 66:10)
quas quidem non erubescens persequitur omnis nominatim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 111:7)
At Aiax, quo animo traditur, milies oppetere mortem quam illa perpeti maluisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 145:3)
Nullae enim lites neque controversiae sunt, quae cogant homines sicut in foro non bonos oratores, item in theatro actores malos perpeti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 118:4)
sed cum eadem metuam ab hac parte, si illim beneficium non sit, rectius putem quidvis domi perpeti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 7 8:3)
etenim circumspice, sed ante quam erubesco.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 5 6:9)
permulti enim ad me detulerunt, quom magnus Antiochiae metus esset et magna spes in me atque in exercitu meo, solitum dicere quidvis se perpeti malle quam videri eguisse auxilio meo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 17 7:4)
epistula enim non erubescit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 12 1:2)
sed tamen ne Aristippus quidem ille Socraticus erubuit, cum esset obiectum habere eum Laida.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 26 2:3)
huius rei timore, p. c., percitus iniurias perpeti et cum contumelia etiam nostra omnia prius experiri malui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 15 4:1)
facere enim probus adulescens periculose quam perpeti turpiter maluit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 4장3)
sumus enim natura, ut ante dixi - dicendum est enim saepius - , studiosissimi adpetentissimique honestatis, cuius si quasi lumen aliquod aspeximus, nihil est quod, ut eo potiamur, non parati simus et ferre et perpeti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 58:7)
hi enim ipsi odiosi sunt, quod ad animum pertinent eumque sollicitant, animusque aeger, ut ait Ennius, semper errat neque pati neque perpeti potest, cupere numquam desinit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 5:2)
Ego suspicatus ad aliquam urbanitatem totiens iteratam vocem pertinere, non erubui eum, qui supra me accumbebat, hoc ipsum interrogare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 36:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION