라틴어 문장 검색

Alvus autem mala est ex toto suppressa;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장27)
Si mulier a partu vehementes dolores habet, neque alia praeterea signa mala sunt, circa vicensimum diem aut sanguis per nares erumpet, aut in inferioribus partibus aliquid abscedet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장23)
Si ora venarum, sanguinem solita fundere, subito suppressa sunt, aut aqua inter cutem aut tabes sequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장52)
ac si inter ipsa viscera non fit, circa aures erumpit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장90)
Quod si protinus initio dolor et tussis fuit et spiritus difficultas, vomica vel ante vel circa vicesimum diem erumpet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장102)
Pus quoque, quacumque parte erumpit, si est leve, album, unius coloris, sine ullo metu est, et quo effuso febris protinus conquievit desieruntque urguere cibi fastidium et potionis desiderium.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장10)
Sed iisdem fere, nisi redit sanguis, vomica erumpit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장20)
Longas deiectiones supprimit vomitus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장47)
Ex reliquis vero minime facile sanantur virgines aut eae mulieres, quibus super tabem menstrua suppressa sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장86)
Aeque in ea quoque tussis spem tollit, item, si sanguis sursum deorsumque erupit et aqua medium corpus inplevit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장93)
item viscerum morbi, nervorum et resolutio et rigor et distentio, quicquid denique fauces difficultate spiritus strangulat, quicquid supprimit subito vocem, quisquis intolerabilis dolor est, et quacumque de causa ruptum aliquid intus atque collisum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장23)
ubi is suppressus est, quia non trahitur, ne venit quidem.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장53)
interdum etiam, ut sanguis vehementer erumpat, efficit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장63)
Ex qua cum sanguis erumpit, colorem eius habitumque oportet attendere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장69)
protinusque is supprimendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장73)

SEARCH

MENU NAVIGATION