라틴어 문장 검색

mota tamen videamus ait miserabile funus et patulis iniit tectum sublime fenestris;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 86:2)
Non tamen Egeriae luctus aliena levare damna valent, montisque iacens radicibus imis liquitur in lacrimas, donec pietate dolentis mota soror Phoebi gelidum de corpore fontem fecit et aeternas artus tenuavit in undas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 43:1)
Eorum in aëre cumulatio impedit quominus calor radiorum solis a terra repercussorum in spatium evanescat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 34:7)
nam postquam semine adulto incipiunt calidis corpuscula parva latebris serpere motatumque uterum vibrata ferire, aestuat interno pietatis crimine mater carnificemque gemit damnati conscia sexus progeniem, saepti rumpentem obstacula partus, nam quia nascendi nullus patet exitus, alvus fetibus in lucem nitentibus excruciata carpitur atque viam lacerata per ilia pandit, tandem obitu altricis prodit grex ille dolorum ingressum vitae vix eluctatus et ortum per scelus exculpens;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1149)
Novas qui exactas feci ut inveterascerent, Ne cum poeta scriptura evanesceret.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act prologue, ALTER PROLOGUS.3)
" Tali Cyllenius ore locutus mortalis visus medio sermone reliquit, et procul in tenuem ex oculis evanuit auram.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 11:21)
At Venus haud animo nequiquam exterrita mater Laurentumque minis et duro mota tumultu Volcanum adloquitur thalamoque haec coniugis aureo incipit et dictis divinum adspirat amorem:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 16:1)
" Sic orsus Apollo mortalis medio aspectus sermone reliquit et procul in tenuem ex oculis evanuit auram.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 23:12)
tibi me est aequum parere, Menalca, sive sub incertas zephyris motantibus umbras, sive antro potius succedimus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS3)
Tum vero in numerum Faunosque ferasque videres ludere, tum rigidas motare cacumina quercus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.20)
verum haec iam etiam inter ipsas ineptias evanuerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 272:3)
nam cum etiam veros dolores mitiget tempus, citius evanescat necesse est illa, quam dicendo effinximus, imago;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 46:1)
sed evanescunt hac atque emoriuntur comparatione meliorum, ut lana tincta fuco citra purpuras placet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 241:3)
aliquid adversarii vultus, aliquid manus mota, aliquid ipsa inclinatio corporis intuentem monet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 1:6)
Potest hoc accidere, non quia montis altitudo descendit, sed quia ignis evanuit et minus vehemens ac largus effertur, ob eandem causam fumo quoque per diem segniore.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION