라틴어 문장 검색

qui enim conatur universa cognoscere, debet etiam inpossibilia scire, ut est harenarum vel fluctuum numerus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1033)
"Platoni itaque in Timaeo deus est ipso suo nomine mundi parens, artifex animae, caelestium terrenorumque fabricator, quem et invenire difficile prae nimia et incredibili potestate, et cum inveneris, in publicum dicere inpossibile praefatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:35)
quod in homine multo est evidentius, primum ex ea caritate quae est inter natos et parentis, quae dirimi nisi detestabili scelere non potest, deinde cum similis sensus exstitit amoris, si aliquem nacti sumus, cuius cum moribus et natura congruamus, quod in eo quasi lumen aliquod probitatis et virtutis perspicere videamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 35:3)
qui enim est hoc illo evidentius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 5:1)
nam ego neque in causis, si quid est evidens de quo inter omnis conveniat, argumentari soleo (perspicuitas enim argumentatione elevatur) nec si id facerem in causis forensibus idem facerem in hac suptilitate sermonis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 9:1)
Plerique tamen et definitiones ipsarum etiam evidentium rerum non inprobant et rem idoneam de qua quaeratur et homines dignos quibuscum disseratur putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 24:1)
Quam ob rem cum duae causae perspicuis et evidentibus rebus adversentur, auxilia totidem sunt contra conparanda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 63:1)
itemque narrationes ut ad suos fines spectent, id est ut planae sint, ut breves, ut evidentes, ut credibiles, ut moderatae, ut cum dignitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 26장 1:3)
Si punctorum a, b alterutrum cadit inter puncta h, l, & alterum extra, Problema impossibile est.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 73:10)
Unde etiam vicissim Trapezium specie datum (si casus quidam impossibiles excipiantur) in data quavis sectione Conica inscribi potest.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 103:5)
est inpossibile spectare profunda Sabaoth, sed speculum Deitatis homo est:
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3272)
nam praeterquam planam et brevem et credibilem vult esse evidentem, moratam cum dignitate.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 153:2)
nam qui obscurare vult, narrat falsa pro veris, et in iis quae narrat debet laborare, ut videantur quam evidentissima.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 154:1)
est evidens probatio, ideoque apud Geometras γραμμικαι` ἀποδείξεισ dicuntur Hanc et ab epichiremate Caecilius putat differre solo genere conclusionis et esse apodixin imperfectum epichirema eadem causa, qua diximus enthymema syllogismo distare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 101:1)
non enim longum tantum, sed etiam impossibile aut potius infinitum est, praeterea positum in communi omnium intellectu.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 112:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION