라틴어 문장 검색

Interim (quod nunc agitur) omnes diversitates caloris cum effectibus suis respective diligenter et industrie undique sunt colligendae et exquirendae:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:20)
Utcunque de opificiis et effectibus morae undique sunt diligenter conquirendae instantiae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 488:15)
Neque tamen nimium sis pertinax aut peremptorius, atque semper cum a regula recesseris quid sit quod agas diligenter expone.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 3:21)
De his omnibus a tutoribus aut servis praedictis diligenter inquirendum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:28)
Haud sordidum est summis etiam viris, si rationes suas diligenter inspiciant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:9)
Dignum profecto argumentum, quod principes perpetuo in manibus habeant et diligenter meditentur, quo nec vires suas in maius aestimantes incoeptis se vanis et nimis arduis implicent, nec rursus easdem plus aequo despicientes ad consilia pusillanima et meticulosa se demittant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 2:3)
Hoc est, libri quidam per partes tantum inspiciendi, alii perlegendi quidem, sed non multum temporis in iisdem evolvendis insumendum, alii autem pauci diligenter evolvendi et adhibita attentione singulari.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:20)
Splendidum cor et bonum in epulis est; epulae enim illius diligenter fiunt.
(불가타 성경, 집회서, 30장27)
circumsaepiens autem rex et rem diligenter examinans, templum fecit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장34)
Et cum arma eorum diligenter collegissent, omnia composuerunt in locis opportunis; residua vero spolia Hierosolymam detulerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장31)
et hi semper nascentur dispositis in ordinem a binario numero omnibus naturaliter paribus inparibusque terminis, si contra eas omnes a quinario numero inpares comparentur, ut primum primo, secundum secundo, tertium tertio caute et diligenter adponas, ut sit dispositio talis:
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici superparticulari. 2:5)
Si vero a tribus inchoent dispositiones et tribus sese transsiliant, et ad eos aptentur, qui a septenario inchoantes septenario sese numero transgrediuntur, omnes duplices sesquitertii habita diligenter comparatione nascuntur, ut subiecta descriptio monet.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici superparticulari. 8:1)
Primo hic diligenter considerandum est quod nulla quaestio [potest esse quae] disputabilis est per rationes, quam philosophus non debeat disputare et determinare, quomodo se habeat veritas in illa, quantum per rationem humanam comprehendi potest.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 6 41:1)
Ex hoc etiam contingit manifeste quod si quis diligenter inspexerit quae iam diximus, quod naturalis creationem considerare non potest.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 49:1)
Qui enim diligenter considerabit quae per se potest naturalis considerare, illi apparebit rationabile esse quod dictum est:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 50:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION