라틴어 문장 검색

quare religio pedibus subiecta vicissim opteritur, nos exaequat victoria caelo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 3:4)
Crescere itemque dies licet et tabescere noctes, et minui luces, cum sumant augmina noctis, aut quia sol idem sub terras atque superne imparibus currens amfractibus aetheris oras partit et in partis non aequas dividit orbem, et quod ab alterutra detraxit parte, reponit eius in adversa tanto plus parte relatus, donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 26:1)
inde minutatim processit ferreus ensis versaque in obprobrium species est falcis ahenae, et ferro coepere solum proscindere terrae exaequataque sunt creperi certamina belli.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 43:7)
sed cum thyrsum tenet, quid aliud quam latens telum gerit, cuius mucro hedera lambente protegitur?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 2:2)
eamque ἐπιγλωττίδα inter edendum bibendumque operire ac protegere τὴν τραχεῖαν ἀρτηρίαν, ne quid ex esca potuve incideret in illud quasi aestuantis animae iter, ac propterea nihil humoris influere in pulmonem ore ipso arteriae communito.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 7:1)
Non ille favore Numinis, ingenti superum protectus ab ira, Vir ferus, et Romam cupienti perdere fato Suffciens.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:13)
Ut tamen hostiles densa testudine muros Tecta subit virtus, armisque innexa priores Arma ferunt, galeamque extentus protegit umbo, Quae prius ex longo nocuerunt missa recessu, Iam post terga cadunt:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:41)
truncum vix protegit arbor:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:11)
Finibus extremis Libyes, ubi fervida tellus Accipit Oceanum demisso sole calentem, Squalebant late Phorcynidos arva Medusae, Non nemorum protecta coma, non mollia sulco, Sed dominas vultu conspectis aspera saxis, Hoc primum natura nocens in corpore saevas Eduxit pestes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:3)
At Caesar, moenibus urbis Diffisus, foribus clausae se protegit aulae, Degeneres passus latebras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:2)
At te protexit superu=m pater, et tibi, Caesar, Pro iaculo et parma fulmen et aegis erat.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XX4)
Caeruleus nos Liris amat, quem silva Maricae Protegit:
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXXXIII Squillae1)
o socii ordo est 'o socii, revocate animos'. bene autem socios dixit, ut se eis exaequaret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1981)
ut Lucanus non ille favore numinis ingenti superum protectus ab ira (2.85).
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2572)
perpetvis mensis longis, ad ordinem exaequatis sedentum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1761)

SEARCH

MENU NAVIGATION