라틴어 문장 검색

Sicut contra sunt quae sub specie laudis exagitant, sicut paulo ante divisi.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 17:1)
Tum perculit horror Membra ducis;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:23)
Nec solum vulgus inani Perculsum terrore pavet:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:51)
ne litora clamor Nauticus exagitet, neu buccina dividat horas, Neu tuba praemonitos perducat ad aequora nautas, Praecepit sociis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:33)
gelidusque in viscera sanguis Perculsa pietate coit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:5)
Tristes praesagia curas Exagitant:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:19)
Saltus aprum, campus leporem tibi misit inemptum, Silva gravis turdos exagitata dedit, Captus flumineo venit de gurgite piscis, Vina ruber fudit non peregrina cadus.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXVI3)
quae res odia eius in Troianos exagitat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 144)
procellis procella est vis venti cum pluvia, dicta procella ab eo, quod omnia percellat, hoc est moveat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 855)
perculsus ad utrumque pertinet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5132)
obstipvit animo perculsa est, quod iam futuri amoris est signum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6131)
et ostendere vult Famae linguis neminem exceptum qui non exagitari possit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1874)
incendere exagitare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3601)
percellebant, inquit, animos Troianorum, quod nascebantur duri dolores amore polluto, quod notus erat feminae furor, quod ignem rogi videbant, id est omen navigantibus triste:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 56)
quem cum Iuppiter per Mercurium, qui eum cantu fistulae in somnum conpulit, interemisset, Iuno eum in pavonem mutavit, Ioni vero inmisit oestrum, muscam animalibus infestam, quo diu exagitata ad Aegyptum venit et Iovis voluntate in Isin mutata colique coepta est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7906)

SEARCH

MENU NAVIGATION