라틴어 문장 검색

ita etiam in Moyse venturi Doctoris figura, qui legem doceret, Evangelium praedicaret, impleret Testamentum vetus, novum conderet, coeleste populis alimentum daret, humanae dignitatem conditionis excessit eo usque, ut Dei donaretur nomine, sicut habemus scriptum, dicente Domino:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 4:9)
quare etiam irrationabilibus propter hominis peccatum deletis, Noe gratiam apud Deum invenerit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 1:4)
Minitatus est praeterea quod deleret hominem:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 4:1)
Ab homine, inquit, usque ad pecus, et a reptilibus usque ad volatilia coeli delebo (Gen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 4:2)
Quadrata autem hominis membra esse evidens ratio, si consideres pectus hominis, consideres ventrem pari mensura longitudinis et latitudinis, nisi cum voluptatibus et epulis ventre distento mensura naturalis exceditur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 2:7)
Recedit itaque ab omni respectu honestatis, et in eo terrena omnia moriuntur lethalis peccati acerbitate, quae vera et perpetua morte peccatorem deleat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:4)
Ego sum, ego sum qui deleo iniquitates, et memor non ero:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 2:14)
Et possumus dicere materialem numerum tristioribus, hoc est delendae creaturae deputatum:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 4:2)
Et delebo, inquit Dominus, omnem resurrectionem carnis a facie terrae.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:1)
Deleturum se dicit omnem carnem non a terra, sed a facie terrae.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:6)
Atramentum deletur, sed lignum manet.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:10)
Delentur elementa, ut scribantur plerumque meliora.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:11)
Delebo, inquit, corruptelam carnis, ut scribam incorruptionem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:13)
Delebo resurrectionem carnis a facie terrae, ut scribam in coelestibus resurgentes.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:14)
Delebo de libro terrae, ut scribam in libro vitae.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION