라틴어 문장 검색

Vtriusque tamen conparetur luxuria.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 1:1)
comparemus inter se duas reas;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Venefica torqueatur, donec conscios indicet. Quidam mortua uxore ex qua filium habebat duxit alteram uxorem et ex ea filiam sustulit. decessit adulescens; accusauit maritus nouercam uenefici. damnata cum torqueretur dixit consciam sibi filiam esse. petitur 15:7)
Omnia ista, quae vos tumidos et supra humana elatos oblivisci cogunt vestrae fragilitatis, quae ferreis claustris custoditis armati, quae ex alieno sanguine rapta vestro defenditis, propter quae classes cruentaturas maria deducitis, propter quae quassatis urbes ignari, quantum telorum in aversos fortuna comparet, propter quae ruptis totiens adfinitatis, amicitiae, collegii foederibus inter contendentes duos terrarum orbis elisus est, non sunt vestra.
(세네카, 행복론, Liber VI 9:1)
Cum bene ista, per quae divitias suas disposuit ac fudit, circumspexerit superbumque se fecerit, quidquid habet, ei, quod cupit, comparet :
(세네카, 행복론, Liber VII 59:1)
Hoc ipso exemplo dabo, quem compares bono patri, bonum principem.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 92:1)
nihil in medio comparebat;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, abdicandus qui abdicatum fratrem adoptavit.34)
quis pomaria prisca regis Indi hic nunc comparet aureasque vites electro viridante pampinatas, cum Porus posuit crepante gaza fulvo ex palmite vineam metalli gemmarum fluitantibus racemis?
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Propempticon ad libellum22)
sed si forte Achaicis Eleusinae superstitionis exemplis tamquam non idoneis religiosus laudatus offenditur, seposita mystici intellectus reverentia venerabilis patriarchae Ioseph historialem diligentiam comparemus, qui contra sterilitatem septem uberes annos insecuturam facile providit remedium, quod praevidit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Patienti salutem 7:1)
accipe laudatos, iuvenis Phoebeie, crines, quos tibi Caesarem donat puer, accipe laetus intonsoque ostende patri, sine dulce nitentes comparet atque diu fratris putet esse Lyaei.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Capilli Flavi Earini 3)
- sed perfida coniunx dona viro mutare velit, spoliisque potentis imminet Argiae raptoque excellere cultu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권80)
Mox ut uirgo haec cum capsella, quam portabat, adpropinquauit atrio domus huius, discessere omnes, qui me premebant, spiritus maligni, et me relicto nusquam conparuerunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XI. 2:5)
pulsique cum in fines suos se recepissent, nihilo inclinatioribus ad pacem animis ferox increpare duces, quod in aciem, qua pugnandi arte Romanus excellat, commissa res sit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 22:2)
gens itaque ante omnes alias eo magis dedita religionibus, quod excelleret arte colendi eas, auxilium Veientibus negandum sub rege essent decrevit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 6:1)
in primis foedera ac leges - erant autem eae duodecim tabulae et quaedam regiae leges - conquiri, quae comparerent, iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 10:1)
his opinionibus inflato animo, ad hoc vitio quoque ingenii vehemens et impotens, postquam inter patres non quantum aequum censebat excellere suas opes animadvertit, primus omnium ex patribus popularis factus cum plebeiis magistratibus consilia communicare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 117:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION