라틴어 문장 검색

Servius quidem tuus in omnibus ingenuis artibus in primisque in hac, in qua ego me scripsi adquiescere, ita versatur, ut excellat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 3 6:1)
sed velim tibi persuadeas, cum te constet excellere hoc genere virtutis ut numquam extimescas, numquam perturbere, me huic tuae virtuti proxime accedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 21 5:2)
qua re velim eum quam liberalissime complectare operamque des ut in ea legatione, quam suscepit contra suum commodum secutus auctoritatem meam, quam maxime eius excellat industria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 12 2:2)
Cum autem e philosophis ingenio scientiaque putaretur Antiochus Philonis auditor excellere, eum secum et quaestor habuit et post aliquot annos imperator, quique esset ea memoria quam ante dixi ea saepe audiendo facile cognovit quae vel semel audita meminisse potuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 6:4)
negatis haec tam polite tamque subtiliter effici potuisse sine divina aliqua sollertia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 161:3)
an pateretur hoc Zeuxis aut Phidias aut Polyclitus, nihil se scire, cum in iis esset tanta sollertia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 196:5)
seu recte seu perperam facere coeperunt, ita in utroque excellunt ut nemo nostro loco natus adsequi possit - iniuriam facere fortissime perseverat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 8장 2:4)
Vt in actoribus Graecis fieri videmus, saepe illum qui est secundarum aut tertiarum partium, cum possit aliquanto clarius dicere quam ipse primarum, multum submittere, ut ille princeps quam maxime excellat, sic faciet alienus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 15장 1:6)
in oratoribus vero, Graecis quidem, admirabile est quantum inter omnis unus excellat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 2장 1:1)
varia enim sunt iudicia, ut in Graecis, nec facilis explicatio quae forma maxime excellat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 11장 1:6)
Quem hoc uno excellere id est oratione, cetera in eo latere indicat nomen ipsum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 19장 1:2)
quae etsi aequabiliter toto corpore orationis fusa esse debet, tamen in communibus locis maxime excellet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 36장 3:1)
in quo ut viderer excellere non ingenio sed dolore adsequebar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 37장 3:3)
sunt enim similia illis quae in amplo ornatu scaenae aut fori appellantur insignia, non quia sola ornent, sed quod excellant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 39장 1:6)
Plus est enim in verbis et in sententiis boni, quibus illi excellunt, quam in conclusione sententiarum, quam non habent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 50장 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION