라틴어 문장 검색

plerique autem, dum pauca ex Gorgia Platonis a prioribus imperite excerpta legere contenti neque hoc totum neque alia eius volumina evolvunt, in maximum errorem inciderunt, creduntque eum in hac esse opinione, ut rhetoricen non artem sed peritiam quandam gratiae ac voluptatis existimet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 233:1)
quis enim mihi aut mores excolendi sit modus, ut eos non immerito probaverit sanctissimus censor?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 4:1)
ut, si animum dicas excolendum, similitudine utaris terrae, quae neglecta spinas ac , culta fructus creat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 244:4)
decoris hanc magis et excultae cuiusdam elegantiae appellationem puto.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 129:2)
sed sunt multi ac varii excolendae orationis modi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 149:5)
ceterum nitor et in excolendis operibus magis videri potest temporibus quam ipsis defuisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 98:2)
memoriam quidam modo esse munus existimaverunt, estque in ea non dubie plurimum, sed ipsa excolendo sicut alia omnia augetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 96:1)
mores ante omnia oratori studiis erunt excolendi atque omnis honesti iustique disciplina pertractanda, sine qua nemo nec vir bonus esse nec dicendi peritus potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 53:2)
verum ea, quae de moribus excolendis studioque iuris praecipimus, ne quis eo credat reprehendenda, quod multos cognovimus, qui taedio laboris, quem ferre tendentibus ad necesse est, confugerint ad haec deverticula desidiae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 95:1)
Nam in Iugurtha tantus dolus tantaque peritia locorum et militiae erat, ut, absens an praesens, pacem an bellum gerens perniciosior esset, in incerto haberetur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 46장10)
habere te amicum volo, quod contingere mihi, nisi pergis ut coepisti excolere te, non potest.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 35 1:1)
Sed aliquid praecipientium vitio peccatur, qui nos docent disputare, non vivere, aliquid discentium, qui propositum adferunt ad praeceptores suos non animum excolendi, sed ingenium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 22:4)
Haec nihil magis quam tutelam sui et eius peritiam tradidit, ideoque etiam simul incipiunt et discere et vivere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 23:6)
Atqui frequens hoc adulescentium vitium est, qui vires excolunt, ut in ipso paene balinei limine inter nudos bibant, immo potent et sudorem, quem moverunt potionibus crebris ac ferventibus, subinde destringant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 6:2)
Quid excolis formam ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 22:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION