라틴어 문장 검색

Dives regio habebatur non auro modo, sed gemmis quoque margaritisque, ad luxum magis quam ad magnificentiam exculta.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 5장 5:2)
Idem acceptos ab agasonibus equos, cum rex ascensurus esset, admovebant comitabanturque et venantem et in proeliis omnibus artibus studiorum liberalium exculti.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 6장 5:1)
"Victor utriusque regionis post nonum regni mei, post vicesimum atque octavum annum vitae videorne vobis in excolenda gloria, cui me uni devovi, posse cessare?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 6장 13:13)
divitis arva plagae (teneant uberrima Teucer et Libys et vestri Pelopis domus):
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 542:1)
linquantur Phrygii, Catulle, campi Nicaeaeque ager uber aestuosae:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 462)
Medicinae, praesertim, et chirurgiae praxis admodum excolebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.181)
jus, aequitatem, pietatem, religionem, artesque ad humanitatem spectantes, excolebat:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.223)
Aluredus magnus, contra, artes multas, primus apud Britannos excolendas curavit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.225)
Religionem, scientiam, artesque liberales ac ingenuas excolere debetis;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.234)
quod si, hi viri, forte reputaverint, quam difficile sit, Graecam et Romanam linguas ad amussim callere, quamque multum temporis, in earum studio prosequendo, necessario insumendum sit, et, denique, quam pauci de linguarum earum doctoribus, vere eruditi et doctrina exculti sint, certe scriptori culpam, si qua sit, condonare et ignoscere haud gravabuntur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.20)
Qui ad metam optatam pervenire vult puer, linguarum et scientiarum ad studium, (scientias easintelligo, quae in collegiis nostris vulgo excoluntur,) annum agens decimum, animum intendere incipiet, perque annorum decem spatium in eis invigilabit, easque nocturna versabit manu, versabit diurna;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.62)
Quomodo enim laetae segetes et uberes agri interdum culmis aristisque luxuriant, ita praeclara ingenia et mens plena virtutibus in variarum artium redundat elegantiam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:8)
et quando uberior vitiorum copia?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I27)
Nihil uberius solo:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SAMNITICUM 3:4)
Quis ergo miretur his moribus ea virtute militum victorem populum Romanum fuisse, unoque bello Tarentino intra quadriennium maximam partem Italiae, fortissimas gentes, opulentissimas urbes uberrimasque regiones subegisse?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 23:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION