라틴어 문장 검색

sol et exercitatio tantum robustioribus;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVII De sudore eliciendo. 2:2)
Plurimique falluntur, dum se primo die protinus sublaturos languorem aut exercitatione, aut balneo, aut coacta dejectione, aut vomitu, aut sudationibus, aut vino sperant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, II Quomodo morbi cognoscantur, et an crescant, consistent, aut minuantur. 6:2)
Contra saepe eas concitat et sol, et balneum, et exercitatio, et metus, et ira, et quilibet alius animi affectus:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 6:1)
Si vero tertiana, quae ex toto intermittit, aut quartana est, mediis diebus et ambulationibus uti oportet, aliisque exercitationibus, et unctionibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIV Curatio tertianae febris. 1:1)
postero die, ab exercitatione unctioneque, aqua tantum contentus, conquiescat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIV Curatio tertianae febris. 3:4)
Quo die vero febrem exspectabit, ante surgere, et exerceri, dareque operam, ut in ipsam exercitationem febris tempus incurrat:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XV Curatio quartanae febris. 5:1)
In ejusmodi valetudine medicamenta sunt oleum, frictio, exercitatio, cibus, vinum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XV Curatio quartanae febris. 5:4)
si imbecillitas occupavit, pro exercitatione gestatio est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XV Curatio quartanae febris. 6:2)
At si duae quartanae sunt, neque eae, quas proposui, exercitationes adhiberi possunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVI Curatio duarum quartanarum. 1:1)
si magis valet, frequens etiam exercitatio;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 17:8)
evocandus est sudor, non per exercitationem tantum, sed etiam in arena calida, vel laconico, vel clibano, similibusque aliis;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 6:1)
atque, ubi inductae vulneribus cicatrices sunt, adjiciendum et exercitationibus est, et cibis, done corpus ad pristinum habitum revertatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 12:6)
insequentibus diebus, et is, et vinum meracius quidem, sed non ita multum dari debet, paulatimque evocandus aeger est ad exercitationes, frictiones, solem, sudationes, navigationes, et idoneos cibos, done ex toto convalescat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 17:1)
tum paulatim cibi dandi, adjectis exercitationibus, unctionibus, frictionibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 7:3)
Quod si febris aut nondum incursat, aut jam remisit, decurrendum est ad modicas exercitationes, maximeque ambulationes;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION