라틴어 문장 검색

Plurimi siquidem egregii milites et nobilissimi, quorum latet numerus, equis mortuis et prae famis inopia consumptis, in numero peditum computati, pedites praelia discebant, qui a pueri aevo semper [0511C] equis assueti et invecti certamen inire solebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 108:1)
Nam rebus omnibus exhaustus, lorica, galea et armis [0511D] venditis, diu mendicaverat, et eo fere pervenerat, quod nec mendicando vivere poterat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 108:8)
Erant enim summa necessitate gravati, et longa expeditione rebus exhausti necessariis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 30:2)
- Baldewinus nimia datione exhaustus, pro redemptione captivorum munera suscipit, quosdam excruciat, et urbe depellit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 33:2)
Postremo ex nimia datione et solidorum conventione, [0521C] et magnitudine donorum, quae non solum Gallorum primatibus, sed et inferiori manui contulerat, Baldewinus exhaustus, munera pro redemptione captivorum suscipienda concessit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 34:2)
- Multitudo Teutonicorum superveniens praedicta mortalitate consumitur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 45:3)
Sed sic illa cohors recenter victoriosis peregrinis in Augusto mense admista eadem mortalitatis clade consumpta et devastata est, ut de mille et quingentis nec unus quidem superesse uspiam videretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 46:2)
quia prae longa obsidione Antiochiae, et nunc harum civitatum, plurimae in circuitu regiones exhaustae erant cibariis, et plurima pars habitatorum cum rebus et armentis suis per montana fugam fecerant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 58:4)
Sed frustra hic labor consumitur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 62:11)
Sed nequaquam a desiderio et proposito suo eos aliquo blanditiarum molimine vel promissione valens retinere, se suosque in eodem [0532A] loco remanere affirmat quousque arx inimica in ultionem suorum attritorum ruina consumeretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 72:4)
Manat enim illic fons, murato et arcuato opere sic exaltatus ut impetu et abundantia aquarum rivum in origine sua tantum procreet, ut omnis exercitus illum exhaurire nequiret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 82:4)
egenis vero, rebus exhaustis, etiam aquae, ut audistis, nimia erat defectio.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 14:3)
et sic igne infixos et aridae materiei inhaerentes, a levi aura tenuis flamma suscitabatur, quousque vires acquirens, saccos funesque consumpsit, et rursus impetus muros et moenia minuebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 18:6)
Sarraceni milites videntes quia impetus mangenarum [0546A] crates vimineas penetrare non poterat, interdum ollas flammivomas jactabant in crates machinam protegentes, ut prunae aut scintillae aridae materiei adhaerentes, levi aura suscitatae ampliarentur, et machina consumeretur:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 34:1)
Sed nec sic machina ducis Godefridi cedente, nec ejus custodibus ab assultu repressis, sed amplius et saevius invalescentibus, Sarracenorum artifices aliud aptant ingenium, quo machina ejusque possessores sine recuperatione consumerentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 34:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION