라틴어 문장 검색

quin etiam commemorauit et alibi gentium et ciuitatium honores mihi statuarum et alios decretos.
(아풀레이우스, 플로리다 16:62)
"At ego, Iube inquam Domina, cuncta quae sunt usui necessaria nobis exhiberi."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:28)
Tunc ego miseri commilitonis fortunam cogitans statui iam dolis abiectis et fraudibus asinum me bonae frugi dominis exhibere:
(아풀레이우스, 변신, 4권 5:3)
"Nec mora, cum cena nuptialis affluens exhibetur:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:178)
"Tuque, praesidium meae libertatis meaeque salutis, si me domum pervexeris incolumem parentibusque et formoso proco reddideris, quas tibi gratias perhibebo, quos honores habebo, quos cibos exhibebo?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 6:8)
"Sic inductus signavit pecuniam, quam exinde ut iste repraesentatus est iudicio, iussi de meis aliquem curriculo taberna promptam afferre, et en ecce perlatam coram exhibeo."
(아풀레이우스, 변신, 10권 8:9)
At ego, quamquam iam bellule suffarcinatus, gratiosum commendatioremque me tamen ei facere cupiens esurienter exhibitas escas appetebam:
(아풀레이우스, 변신, 10권 16:4)
Ergo certa defunctorum liberorum matres sceleratas hereditates excipere, talem parentem praebuit qualem exhibuerat uxorem, prandioque commento pro tempore et uxorem medici simul et suam filiam veneno eodem percutit.
(아풀레이우스, 변신, 10권 28:3)
At sacerdos ut reapse cognoscere potui, nocturni commonefactus oraculi miratusque congruentiam mandati muneris, confestim restitit, et ultro porrecta dextera ob os ipsum meum coronam exhibuit.
(아풀레이우스, 변신, 11권 13:1)
de quibus commemoro gentem Lombardorum.
(ARCHIPOETA, IX36)
quod et ille etiam a veredicis multis referentibus, immo ex parte non modica illud factum commemorantibus, audierat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 13 16:10)
Secundam vero partem omnium divitiarum suarum, quae annualiter ad eum ex omni censu perveniebant et in fisco reputabantur, sicut iam paulo ante commemoravimus, plena voluntate Deo devovit, et in quatuor partibus aequis etiam curiose suos ministros illam dividere imperavit, ea condicione, ut prima pars illius divisionis pauperibus uniuscuiusque gentis, qui ad eum veniebant, discretissime erogaretur.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 102 107:1)
quam postulare auderemus, commemorat et perducere in hominum notitiam, quantum illa tempora patiebantur, molitur.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 3:6)
Deinde tu ipse iudicas nihil aliud te agere voluisse, cum publicam sacrorum vestrorum celebrationem commemorares, nisi ut nobis decuriones et primates civitatis per plateas vestrae urbis bacchantes ac furentes ante oculos quasi specula poneremus.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 4:2)
Non opus est multa commemorare.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION