라틴어 문장 검색

Siquidem in morbis quum multum fortuna conferat, eademque saepe salutaria, saepe vana sint;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, Praefatio. De chirurgia, ejusque historia, et de optimi Chirurgi qualitatibus. 1:5)
Cetera, quae ad somnum, cibi desiderium, febrem, puris colorem attinent, eadem quae in ceteris vulneribus vel salutaria, vel mortifera sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 21:2)
Vergilius quod liceat feriis flumine abluere gregem praecipit et idcirco adicit " fluvio mersare salubri," id est salutari;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 21장 2:3)
Maxime tamen habetur salutaris amurca, si tantundem aquae misceas, et ea pecus insuescas;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 4장 4:1)
Ea in Marsis montibus plurima nascitur, omnique pecori maxime est salutaris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 5장 3:4)
Praecipue tamen huic noxae salutaris est adeps marini vituli.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 32장 2:1)
Si aegrotat universum pecus, ut et ante praecepimus, et nunc, quia remur esse maxime salutare, iterum adseveramus, in hoc casu, quod est remedium praesentissimum, pabula mutemus et aquationes, totiusque regionis alium quaeramus statum caeli, curemusque, si ex calore et aestu concepta pestis invasit, ut opaca rura:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 2:1)
Nauseantibus quoque salutaris habetur eburnea scobis sali fricto et fabae minute fresae commixta, ieiunisque prius quam in pascua prodeant obiecta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 4:1)
iuncta sint ea fumo vel culinae, ut ad avem perveniat fumus, qui est huic generi praecipue salutaris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 1:2)
quippe crebris fontibus abundat solum, quod est maxime praedictis generibus salutare:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 4:4)
sitque maxime repletum praeparatis alveis ad usum novorum examinum, nec minus herbis salutaribus, et siqua sunt alia, quae languentibus adhibentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 5장 3:4)
quamquam confideret virtuti, tamen exhortationes et preces miscebat ut spernerent sonores barbarorum et inanis minas:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 36장2)
Exim Romanus laudat iuvenem omissis praecipitibus tuta et salutaria capessentem:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 29장1)
strepere cuncta clamoribus et tumultu et exhortatione mutua, non tamquam in populo ac plebe, variis segni adulatione vocibus, sed ut quemque adfluentium militum aspexerant, prensare manibus, complecti armis, conlocare iuxta, praeire sacramentum, modo imperatorem militibus, modo milites imperatori commendare.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 36장4)
et ubi causas odiorum praetenderant, magnitudinem praedae ostendebant, nec iam secreta exhortatio, sed publicae preces:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 65장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION