라틴어 문장 검색

Si uero exesus est dens, festinare ad eximendum eum, nisi res coegit, non est necesse:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 5:1)
Quod si dolor eximi eum cogit, et piperis semen cortice liberatum, et eodem modo baca hederae coniecta in [id] foramen dentem findit, isque per testas excidet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 6:1)
Quod si maior is tumor est, commodius totum exciditur, sic ut ex utraque parte dens liberetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 3:1)
Pure exempto si leuis plaga est, satis est ore calidam aquam continere, extrinsecus fouere eodem uapore;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 3:2)
Vbi incidit, locus aperiendus, dens eximendus;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 4:4)
Et id quidem, aeque adustum atque excisum, sine ea curatione, quae corpori manu adhibetur, inpleri non potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 4:3)
tum quicquid corruptum est excidendum, sic ut ex integro quoque paulum dematur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 12:6)
Illud quoque aeque perpetuum est, exciso cancro uulnus esse adurendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 13:3)
Quod si ex ictu testiculus ali desit, fere pus quoque increscit, neque aliter succurri potest quam si inciso scroto et pus emissum et ipse testiculus excisus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 18:8)
Si hac ratione ea non exciderunt, excidenda sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 19장 2:1)
Tertio die digitus resoluendus, et si quid aridi est, iterum excidendum, similisque adhibenda curatio est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 19장 3:1)
in pano, quia fere vehementer cutem extenuat, tota ea super pus excidenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 5:2)
Est etiam in rerum natura, ut cutis latius excidenda sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 6:1)
Sed excidi ita debet, ut plaga ad similitudinem myrtei folii fiat, quo facilius sanescat:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 6:4)
Vbi ad finis fistulae uentum est, excidendus ex ea totus callus est, superque fibulae dandae et medicamentum quo glutinetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION