라틴어 문장 검색

Cum virilem partem unam ferro reseratam detraxeris, per impressum vulnus scalpellum inserito, et mediam quasi cutem, quae intervenit duobus membris genitalibus, rescindito, atque uncis digitis alterum quoque testiculum educite:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 11장 2:1)
quod cum in orbiculum formatum est, media pars eius rescinditur, et per excisam partem galli pes inseritur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 15:2)
Itaque haerentes pullos manu eximere oportebit, et matri fovendos subicere, idque non amplius triduo facere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 15:1)
Nam si pituita circumvenit oculos, et iam cibos avis respuit, ferro rescinduntur genae, et coacta sub oculis sanies omnis exprimitur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 22:2)
Per hos primum ait apes curandas esse adapertis alveis, ut omnia purgamenta, quae sunt hiberno tempore congesta, eximantur, et.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 1:3)
Quidam exemptis interaneis occisas aves intus includunt, quae tempore hiberno plumis suis delitescentibus apibus praebent teporem:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 15:1)
Sed ante translationem diligenter alvos inspicere praecipit, veteresque et tineosos, et labantes favos eximere:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 20:2)
Sed hi qualescunque sint non omnes eximantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 8:4)
Eximi autem debent veteres vel vitiosi, et relinqui maxime integri ac melle pleni, et siqui pullos continent, ut examini progenerando reserventur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 10:1)
Sic enim proxime cum castrabuntur, veteres potius favi quam novi eximentur, ceraeque novabuntur,quae tanto deteriores sunt, quanto vetustiores.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 11:2)
eamque concrctam facile est eximere, quoniam qui subest humor non patitur formis inhaerere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 16장 1:5)
quippe plurium vaecordia constantiam exemerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 32장2)
eas Caecina aquiliferis signiferisque et quod maxime castrorum sincerum erat occulte recitat, utque cunctos infamiae, se ipsos morti eximant hortatur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 48장2)
nox demum inclinantis iam legiones adversae pugnae exemit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 64장6)
ceteros vis sua aut equites cum Stertinio Aemilioque subvenientes periculo exemere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 11장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION