라틴어 문장 검색

sin uero more uulgari eum isti proprie magum existimant, qui communione loquendi cum deis immortalibus ad omnia quae uelit incredibili quadam ui cantaminum polleat, oppido miror, cur accusare non timuerint quem posse tantum fatentur.
(아풀레이우스, 변명 24:16)
oppido quam mihi laborandum est, ne tam friuolam accusationem me potius callide excogitasse quam illos stulte suscepisse existimetis.
(아풀레이우스, 변명 65:12)
homo iustus et morum dedit operam, quod male partum erat ut male periret, nec quicquam ei relictum est ex largiore fortuna praeter ambitionem miseram et profundam gulam.
(아풀레이우스, 변명 73:21)
quid illi existiment, nauci non putabo;
(아풀레이우스, 변명 89:5)
an non summam contumeliam uobis imponit, qui uos arbitratur maledictis optimi cuiusque gaudere, qui uos existimat mala et uitiosa uerba non intellegere aut, si intellegatis, boni consulere?
(아풀레이우스, 플로리다 7:9)
adgnosco igitur difficultatem meam nec deprecor, quin sic existimetis.
(아풀레이우스, 플로리다 9:8)
quidam Pythagorae eam falso existimant.
(아풀레이우스, 플로리다 15:12)
igitur, quod difficile factu erat quodque re uera arduum, non existimabatur:
(아풀레이우스, 플로리다 16:76)
Qua contentus morum severitudine meus Pythias, ac mihi ut abirem suadens,
(아풀레이우스, 변신, 1권 23:14)
"Dei conscripti Musarum albo, adulescentem istum quod manibus meis alumnatus sim, profecto scitis omnes, cuius primae iuventutis caloratos impetus freno quodam coercendos existimavi."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:169)
sed in diutina deliberatione ceteri cruciantes mora consilii mea praecordia, immo miserum spiritum, libentes tandem novicii latronis accedunt sententiae et protinus vinculis exsolvunt virginem.
(아풀레이우스, 변신, 7권 8:2)
Sed, ut more navigantium loquar, ne diutius navim undis et velamentis concedentes, et a terra longius enavigantes longum circumferamur inter tantas bellorum clades et annorum enumerationes, ad id, quod nos maxime ad hoc opus incitavit, nobis redeundum esse censeo, scilicet aliquantulum, quantum meae cognitioni innotuit, de infantilibus et puerilibus domini mei venerabilis Aelfredi, Angulsaxonum regis, moribus hoc in loco breviter inserendum esse existimo.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 21 24:3)
alii ficum existimabant, quod genus infestissimi doloris etiam ab infantia habuit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 74 77:7)
Sed nullus existimet, pro vana aliqua gloria aut adulatione aut maioris honoris quaerendi gratia, me talia hoc in loco dona commemorasse:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 81 84:11)
De voto quoque et proposito excellentissimae meditationis suae, quam semper inter prospera et adversa sua nullo modo praetermittere poterat, praetereundum esse hoc in loco utiliter non existimo.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 92 97:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION