라틴어 문장 검색

Vidi ego quosdam, qui, postquam renuntia-vere saeculo - vestimentis dumtaxat et vocis professione, non rebus - nihil de pristina conversatione mutarunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 16:1)
Navigia atque agri culturas moenia leges arma vias vestes [et] cetera de genere horum, praemia, delicias quoque vitae funditus omnis, carmina, picturas et daedala signa polita usus et impigrae simul experientia mentis paulatim docuit pedetemptim progredientis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 49:5)
Apud poetam nostrum, inquit, tantam scientiam iuris auguralis invenio, ut, si aliarum disciplinarum doctrina destitueretur, haec illum vel sola professio sublimaret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 17:2)
unde meminerit Eustathius primum sibi locum ad disserendum omni alia professione cedente concessum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 21:3)
Quem Galba ut confunderet, dissimulata professione eius interrogavit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VI. 4:3)
An ego censeam producendam philosophiam quo rhetorica venire ars et professio popularis erubuit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 4:1)
Qui volet eligere sequenda usum consulat, et quid sit utilius sanitati experientia docebit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 33:3)
Et quia ad naturam corporum tota haec quaestio pertinet, quam nosse et industriae tuae et professionis officium est, volo te causas rei quam ille sententiae loco dixit, si tamen philosopho adsentiris, aperire.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 15:3)
Est et hoc de experientia notum quod qui sensim trahunt potum ventres habent humectiores humore qui paulatim sumptus est diutius permanente:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 12:1)
experientia vel usu nata doctrina, hoc est ἡ πεῖρα, vel notitia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 42)
et meliora deos sedet omnia p. maiores enim ex- pugnantes religionem, totum in experientia collocabant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4561)
hominum experientia cepit 'ex- perientia' nullo docente ars per usum reperta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3162)
Neque vero ego hoc tantum oneris imponam nostris praesertim oratoribus in hac tanta occupatione urbis ac vitae, nihil ut eis putem licere nescire, quamquam vis oratoris professioque ipsa bene dicendi hoc suscipere ac polliceri videtur, ut omni de re, quaecumque sit proposita, ornate ab eo copioseque dicatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 21:1)
semelne putas mihi dixisse Balbum et Faberium professionem relatam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 33 2:2)
non me praeteribat in tanta sollicitudine hominum et tam perturbato statu civitatis fructuosissimam esse professionem bonae voluntatis, magnosque honores ex ea re ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 8 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION