라틴어 문장 검색

officium autem esse eius praenoscere, dei erga homines mente qua sint quidque significent, quem ad modumque ea procurentur atque expientur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 193:3)
quod neglectum tum, cum caveri poterat, post acceptam illam maximam cladem expiatum est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 146:5)
officium autem esse eius praenoscere, dei erga homines mente qua sint quidque significent, quem ad modumque ea procurentur atque expientur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 193:3)
qua re et illa quae violata expiabuntur, et haec nostra quae sunt sanctissime conservata suam religionem obtinebunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 17 15:4)
cui deposcenti mea mandata cetera universe mandavi, illud proprie, ne pateretur quantum esset in ipso prorogari nobis provincias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 2 2:4)
duae partes esse in re publica cum putarentur, altera me deposcere propter inimicitias, altera timide defendere propter suspicionem caedis putabatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 13장 1:1)
qui autem me deposcere videbantur, in hoc auxerunt dimicationis metum, quod numquam infitiando suspicionem hominum curamque minuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 13장 1:2)
qui cum statuisset, nisi per vos me reciperasset, eandem subire fortunam atque idem sibi domicilium et vitae et mortis deposcere, tamen numquam nec magnitudinem negoti nec solitudinem suam nec vim inimicorum ac tela pertimuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 15장 1:3)
non sic nudos in flumen deicere ne, cum delati essent in mare, ipsum polluerent quo cetera quae violata sunt expiari putantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 26장 1:4)
Tene, cum ceteri socii tui fugerent ac se occultarent, ut hoc iudicium non de illorum praeda sed de huius maleficio fieri videretur, potissimum tibi partis istas depoposcisse ut in iudicio versarere et sederes cum accusatore?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 34장 1:7)
eum cuius supplicio senatus sollemnis religiones expiandas saepe censuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 2:1)
hoc denique ipso die, si qua vis est parata, si qua dimicatio capitis futura, deposco.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 36장 2:6)
Ecce avia aut metuens divum matertera cunis exemit puerum, frontemque atque uda labella infami digito et lustralibus ante salivis expiat, urentis oculos inhibere petita;
(페르시우스, 풍자, satire 232)
hic ego centenas ausim deposcere fauces, ut quantum mihi te sinuoso in pectore fixi, voce traham pura, totumque hoc verba resignent quod latet arcana non enarrabile fibra.
(페르시우스, 풍자, satire 510)
' Hinc scies inquit Eumolpus Epicurum esse hominem divinum, qui eiusmodi ludibria facetissima ratione condemnat . . . ceterum Lichas ut Tryphaenae somnium expiavit,quis inquit prohibet navigium scrutari, ne videamur divinae mentis opera damnare?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 104:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION