라틴어 문장 검색

Adeo summa erat observatio in bello movendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 49:1)
qualis autem differentia sit honesti et decori, facilius intellegi quam explanari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 122:2)
una pars in appetitu posita est, quae est ὁρμή Graece, quae hominem huc et illuc rapit, altera in ratione, quae docet et explanat, quid faciendum fugiendumque sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 130:2)
Sed haec explanata sunt in Academicis nostris satis, ut arbitror, diligenter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 10:3)
Sed valetudo sustentatur notitia sui corporis et observatione, quae res aut prodesse soleant aut obesse, et continentia in victu omni atque cultu corporis tuendi causa [praetermittendis voluptatibus], postremo arte eorum, quorum ad scientiam haec pertinent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 113:4)
' 'Ego vero,' inquit, 'pergam et id faciam, quod in principio fieri in omnibus disputationibus oportere censeo, ut, quid illud sit, de quo disputetur, explanetur, ne vagari et errare cogatur oratio, si ei, qui inter se dissenserint, non idem [esse] illud, de quo agitur, intellegant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 209:3)
docilem autem non cum polliceor me demonstraturum, sed tum, cum doceo et explano;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 82:2)
observatio quaedam est, ut ipse dixit, earum rerum, quae in dicendo valent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 232:2)
" Movent illa etiam, quae coniectura explanantur longe aliter atque sunt, sed acute atque concinne;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 280:2)
Id desideratur omnibus eis in locis, quos ad fidem orationis faciendam adhiberi dixit Antonius, vel cum explanamus aliquid vel cum conciliamus animos vel cum concitamus, sed in hoc, quod postremum dixi, amplificatio potest plurimum, eaque una laus oratoris est [et] propria maxime.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 104:2)
ergo ad dilucide narrandum eadem illa superiora explanandi et inlustrandi praecepta repetemus, in quibus sit brevitas ea quae saepissime in narratione laudatur, de qua supra dictum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 9장 2:1)
augent etiam relata verba iterata duplicata et ea quae ascendunt gradatim ab humilioribus verbis ad superiora, omninoque semper est quasi naturalis et non explanata oratio, sed gravibus referta verbis, ad augendum accommodatior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 15장 3:1)
Qua in natione Chaldaei non ex artis, sed ex gentis vocabulo nominati diuturna observatione siderum scientiam putantur effecisse, ut praedici posset, quid cuique eventurum et quo quisque fato natus esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 3:3)
Est enim ars in iis, qui novas res coniectura persequuntur, veteres observatione didicerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 52:2)
Quae enim extis, quae fulgoribus, quae portentis, quae astris praesentiuntur, haec notata sunt observatione diuturna.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 158:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION