라틴어 문장 검색

Propter quod etiam dixit, quod descendens per circulos planetarum vires animae accipit, memoriam, inteligentiam et voluntatem et huiusmodi, sicut exponit Macrobius "Super somnium Scipionis".
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 2:6)
Septem ordines quibus digesta erit post hanc vitam justorum laetitia, exponit;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 1:1)
Dies me citius defecerit quam vitia ejus exponam, quae tamen in Proverbiis ore sapientiae descripta atque expressa sunt (Prov.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 2:18)
et mystica de Abraham, Moyse, ac iisdem duobus fratribus exponuntur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 1:3)
CAPUT X. Exposito primo sacrificii, Cain defectu transitur ad alterum, quod scilicet non obtulerit de primitiis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 8:11)
Id exemplo instructae aciei, ac naturae ipsius instituto exponitur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 1:3)
Allegoria autem expositam nobis declarat superbiam, quae se extollit in hac terrena fragilique substantia, et immemor divinorum, humana despiciens, ipsum arrogantis viri habitum, incessumque deformat:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 6:4)
et quid sit quod retrorsum dicuntur ambulasse, exponitur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 1:2)
Ad extremum benedictio Japheth exponitur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 1:4)
et de filio Chus Nembroth gigante et venatore, cujus nomen exponitur, et a quo regnum Babylonis coepisse memoratur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 1:2)
eo quod impius coelestibus terrena praeponat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 3:6)
Utque proeliorum periti rectores primo catervas densas opponunt et fortes, deinde leves armaturas, post iaculatores ultimasque subsidiales acies (si fors adegerit) iuvaturas, ita praepositis urbanae familiae suspense digerentibus atque sollicite, quos insignes faciunt virgae dexteris aptatae, velut tessera data castrensi, iuxta vehiculi frontem omne textrinum incedit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 17:1)
cuius prolatae litterae scriptae Graeco sermone, ad Tyrii textrini praepositum, celerari speciem perurgebant, quam autem non indicabant;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 7:2)
Verum navata est opera diligens, hocque dilato, Eusebius praepositus cubiculi missus est Cabyllona, aurum secum perferens, quo per turbulentos seditionum concitores occultius distributo, et tumor consenuit militum, et salus est in tuto locata praefecti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 5:2)
Huic sententiae versabilium adulatorum refragantibus globis, inter quos erat , ad insidiandum acer et flagrans, et Eusebius praepositus cubiculi effusior ad nocendum, id occurrebat, Caesare discedente, Ursicinum in oriente perniciose relinquendum, si nullus esset qui prohiberet altiora meditaturum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION