라틴어 문장 검색

nec iam Q. Fulvii saevitiam in sese, sed iniquitatem deum atque exsecrabilem fortunam suam incusabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 485:1)
scire enim se transfugae nomen exsecrabile veteribus sociis, novis suspectum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 276:1)
"atque ego, quamquam nullum scelus rationem habet, tamen, ut in re nefaria, quae mens, quod consilium vestrum fuerit scire velim.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 419:1)
Albius Calenus et Atrius Umber et ceteri nefariae seditionis auctores sanguine luent quod admiserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 440:2)
illam furiam pestemque omnibus delenimentis animum suum avertisse atque alienasse, nec conquiesse ipsa manibus suis nefaria sibi arma adversus hospitem atque amicum induerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 178:2)
id se facinus perpetraturos praeeuntibus execrabile carmen sacerdotibus iureiurando adacti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 186:1)
verum enim vero id se queri, quod is qui Romanos alienigenas et barbaros vocet adeo omnia simul divina humanaque iura polluerit, ut priore populatione cum infernis deis, secunda cum superis bellum nefarium gesserit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 337:1)
efferavit ea caedes Thebanos Boeotosque omnes ad execrabile odium Romanorum, credentes non sine consilio imperatoris Romani Zeuxippum, principem gentis, id facinus conscisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 357:1)
haec vobis praedicenda ratus sum, ne qua superstitio agitaret animos vestros, cum demolientes nos Bacchanalia discutientesque nefarios coetus cerneretis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 177:1)
ut illis ipsis, apud quos aut vera aut certe simulata probitate partam gratiam habeo, si quam forte habeo, execrabilis et invisus essem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 151:2)
cur execrabilis ista nobis solis velut dissertio iuris humani est?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 290:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION