라틴어 문장 검색

durius accipere hoc mihi visus est quam vellem et quam homines belli solent, et postea prorsus ab instituta nostra paucorum dierum consuetudine longe refugit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 1 8:4)
sed me hercule in incipiendo refugi ne qui videor stulte illius amici intemperiem non tulisse rursus stulte iniuriam illius faciam inlustrem si quid scripsero, et simul ne βαθύτησ mea quae in agendo apparuit in scribendo sit occultior et aliquid satisfactio levitatis habere videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 6 7:2)
dum recordationes fugio quae quasi morsu quodam dolorem efficiunt, refugio ad te admonendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 18 2:1)
equidem magis miror quod, cum in filium causam conferret quae mihi non iniusta videtur (habet enim qualem vult), ais te putare, si addiderimus aliud a quo refugiat, cum ab ipso id fuerit destinatum, venditurum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 31 2:2)
scripsi de te parce medius fidius et timide non revocans me ipse sed paene refugiens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 7 3:2)
nos interea duriore condicione bellum sustinemus, quod neque expeditissimam dimicationem putamus neque tamen refugiendo commissuri sumus ut maius detrimentum res p. accipere possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 24 9:1)
ita si id agitur ut rursus in potestate omnia unius sint, quicumque is est, ei me profiteor inimicum, nec periculum est ullum quod pro libertate aut refugiam aut deprecer.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 31 3:5)
nam neque quo refugiat habet neque diutius ibi poterit tantum exercitum Cassi sustinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 14 6:7)
mihi crede, tuis et illius litteris perlectis exsilui gaudio et tibi et ago gratias et gratulor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 16 1:2)
Atque ut plane genus hoc, quod ego laudo, contempsisse videantur, aut scribant aliquid vel Isocrateo more vel quo Aeschines aut Demo- sthenes utitur, tum illos existimabo non desperatione reformi- davisse genus hoc, sed iudicio refugisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 71장 1:2)
Sic forensibus ministeriis exercitati frequenter ad carminis tranquillitatem tanquam ad portum feliciorem refugerunt, credentes facilius poema exstrui posse, quam controversiam sententiolis vibrantibus pictam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 118:3)
Refugiendum est ab omni verborum, ut ita dicam, vilitate et sumendae voces a plebe semotae, ut fiat 'odi profanum vulgus et arceo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 118:5)
Exsilio et pedibus nudis tunicaque soluta omne iter ingredior, nullum iter expedio.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 26:3)
Hyblaeum refugit satur liquorem et naris casiam frequenter odit.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 30:3)
Is cum refugiens impari collo iugum Aetatis excusaret vires languidas:
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Paterfamilias et Aesopus: Quomodo domanda sit ferox iuventus.5)

SEARCH

MENU NAVIGATION