라틴어 문장 검색

Et ipse exstruet templum Domini; et ipse portabit gloriam et sedebit et dominabitur super solio suo; et erit sacerdos ad dexteram eius, et consilium pacis erit inter illos duos.
(불가타 성경, 즈카르야서, 6장13)
Et viderunt sanctificationem desertam et altare profanatum et portas exustas et in atriis virgulta nata, sicut in saltu vel in uno ex montibus, et pastophoria diruta.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장38)
Et aedificaverunt sancta et, quae intra domum erant, et atria sanctificaverunt.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장48)
Et anno centesimo quinquagesimo tertio, mense secundo, praecepit Alcimus destrui murum atrii sanctorum interioris et destruxit opera prophetarum. Et coepit destruere.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장54)
Et secessit Ionathas et Simon et, qui cum eo erant, in Bethbasi, quae est in deserto; et exstruxit diruta eius, et firmaverunt eam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장62)
et dixit facientibus opera, ut exstruerent muros et montem Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem: et ita fecerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장11)
et ad exstruendos muros Ierusalem et communiendum in circuitu sumptus dabitur de ratione regis et ad construendos muros in Iudaea ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장45)
Et cetera sermonum Ioannis et bellorum eius et bonarum virtutum, quibus fortiter gessit, et aedificii murorum, quos exstruxit, et rerum gestarum eius,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장23)
Unde Ptolemaeus, excipiens seorsum in quoddam atrium columnatum quasi refrigerandi gratia regem, deduxit a sententia.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장46)
aras autem, quas alienigenae per plateam exstruxerant, itemque delubra demoliti sunt
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장2)
Turbis autem turrim iam occupaturis et atrii ianuae vim facientibus atque iubentibus ignem admovere et portas incendi, ipse undique comprehensus supposuit sibi gladium
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장41)
Erat in eo campo ubi ea res gerebatur, villa permagna turribus IIII exstructa.
(카이사르, 아프리카 전기 40:1)
Atrio equite Romano de conventu Uticensi, et camelis XXII regis abductis, praesidio ibi cum Oppio legato relicto ipse se recipere coepit ad castra.
(카이사르, 아프리카 전기 68:8)
Atrio, L.
(카이사르, 아프리카 전기 89:11)
Scapula totius seditionis [familiae ac libertinorum] caput ex proelio Cordubam cum venisset, familiam et libertos convocavit, pyram sibi extruxit, cenam adferri quam optimam imperavit, item optimis insternendum vestimentis;
(카이사르, 히스파니아 전기 33:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION