라틴어 문장 검색

mota propere castra, vastati agri, direptus longa pace in modum municipii extructus locus, amoeno salubrium aquarum usu frequens;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 67장7)
Othoni sepulchrum extructum est modicum et mansurum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 49장15)
nec minus inhumana pars viae quam Cremonenses lauru rosaque constraverant, extructis altaribus caesisque victimis regium in morem;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 70장3)
illic sacrificanti Vespasiano, cum spes occultas versaret animo, Basilides sacerdos inspectis identidem extis 'quicquid est' inquit, 'Vespasiane, quod paras, seu domum extruere seu prolatare agros sive ampliare servitia, datur tibi magna sedes, ingentes termini, multum hominum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 78장11)
Sed miles, plenis castris et redundante multitudine, in porticibus aut delubris et urbe tota vagus, non principia noscere, non servare vigilias neque labore firmari:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 93장1)
ipse sola perdendi cura stabula aurigis extruere, circum gladiatorum ferarumque spectaculis opplere, tamquam in summa abundantia pecuniae inludere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 94장11)
laetum foedissimo cuique apud bonos invidiae fuit quod extructis in campo Martio aris inferias Neroni fecisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 95장2)
mox tertiadecimanos ad extruendum amphitheatrum relictos, ut sunt procacia urbanae plebis ingenia, petulantibus iurgiis inluserant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 32장6)
erant antiquitus porticus in latere clivi dextrae subeuntibus, in quarum tectum egressi saxis tegulisque Vitellianos obruebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 71장3)
faces in prominentem porticum iecere et sequebantur ignem ambustasque Capitolii fores penetrassent, ni Sabinus revulsas undique statuas, decora maiorum, in ipso aditu vice muri obiecisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 71장5)
inde lapsus ignis in porticus adpositas aedibus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 71장11)
mox Servius Tullius sociorum studio, dein Tarquinius Superbus capta Suessa Pometia hostium spoliis extruxere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 72장7)
subversa longae pacis opera, haud procul castris in modum municipii extructa, ne hostibus usui forent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 22장2)
templum pro magnitudine urbis extructum loco cui nomen Rhacotis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 84장12)
ipsae porticus, quis templum ambibatur, egregium propugnaculum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 12장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION