라틴어 문장 검색

Haec est civitas exsultans, habitans in confidentia, quae dicebat in corde suo: " Ego sum, et extra me non est alia amplius! ". Quomodo facta est in desertum, cubile bestiae? Omnis, qui transit per eam, sibilabit et movebit manum suam.
(불가타 성경, 스바니야서, 2장15)
Lauda, filia Sion; iubilate, Israel! Laetare et exsulta in omni corde, filia Ierusalem!
(불가타 성경, 스바니야서, 3장14)
Dominus Deus tuus in medio tui, fortis ipse salvabit; gaudebit super te in laetitia, commotus in dilectione sua; exsultabit super te in laude
(불가타 성경, 스바니야서, 3장17)
Exsulta satis, filia Sion; iubila, filia Ierusalem. Ecce rex tuus venit tibi iustus et salvator ipse, pauper et sedens super asinum et super pullum filium asinae.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장9)
Et erunt quasi fortes Ephraim, et laetabitur cor eorum quasi a vino, et filii eorum videbunt et laetabuntur, et exsultabit cor eorum in Domino.
(불가타 성경, 즈카르야서, 10장7)
Vox ululatus pastorum, quia vastata est magnificentia eorum; vox rugitus leonum, quoniam vastata est superbia Iordanis.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장3)
Hoc in conspectu utrorumque castrorum gerebatur, et maiore Pompeiani exultabant gloria [quod… ] longiusque cedentibus nostris prosequi coepissent.
(카이사르, 히스파니아 전기 14:3)
Tum vero suo more victoriam conclamant atque ululatum tollunt impetuque in nostros facto ordines perturbant.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 37장3)
Cum suos pugna superiores esse Galli confiderent et nostros multitudine premi viderent, ex omnibus partibus et ei qui munitionibus continebantur et hi qui ad auxilium convenerant clamore et ululatu suorum animos confirmabant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 80장4)
Candidus interea positis exercitus armis exultat socerum circa;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:188)
laeta subit Romam pietas et gaudia paene moverunt lacrimas tantoque exultat alumno:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:236)
labentem patriam sacris ululatibus Attis personat et torvi lacrimis maduere leones.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:183)
exultant merito gentes facilisque volenti praeda sumus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:319)
Ducant pervigiles carmina tibiae permissisque iocis turba licentior exultet tetricis libera legibus.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 4:15)
genitor iam corde remitti coeperat et sacrum dextra sedare tumultum, cum procul insanis quatiens ululatibus axem et contusa genas mediis adparet in astris Africa:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:82)

SEARCH

MENU NAVIGATION