라틴어 문장 검색

Quodsi Epicurus quoque, qui corpori plurimum indulsit, adversus iniurias exsurgit, qui id apud nos incredibile videri potest aut supra humanae naturae mensuram ?
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 83:1)
Quotiens impetu opus est, non irascitur sed exsurgit et in quantum putavit opus esse concitatur remittiturque, non aliter quam quae tormentis exprimuntur tela in potestate mittentis sunt in quantum torqueantur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 52:3)
Debet autem in haec se demittere disputatio, ut ad illa quoque altiora possit exsurgere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 3:1)
Itaque et ingenia natura fortia iracundiam ferunt nihilque tenue et exile capiunt ignea et fervida, sed imperfectus illis vigor est ut omnibus, quae sine arte ipsius tantum naturae bono exsurgunt, sed nisi cito domita sunt, quae fortitudini apta erant, audaciae temeritatique consuescunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 81:1)
Taurum color rubicundus excitat, ad umbram aspis exsurgit, ursos leonesque mappa proritat ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 178:4)
Exsurgite Bruti, Horati, Deci et cetera imperii decora:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.16)
Exsurgite, miseri, et hodie primum uobis rogate.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.31)
libet meum videre victorem, libet (exurge, virtus) quem novum caelo pater genuit relicto, cuius in fetu stetit nox longior quam nostra, quod cerno nefas?
(세네카, Hercules Furens 17:20)
at ille medias inter exurgens faces, semiustus ac laniatus, intrepidum tuens:
(세네카, Hercules Oetaeus 25:28)
gravior exurgat dolor:
(세네카, 메데아 1:16)
non tantus Auster Sicula disturbat freta nec tam furens Ionius exsurgit sinus regnante Coro, saxa cum fluctu tremunt et cana summum spuma Leucaten ferit.
(세네카, 파이드라 15:4)
Aiunt fertiles in Oceano iacere terras ultraque Oceanum rursus alia litora, alium nasci orbem, nec usquam rerum naturam desinere, sed semper inde ubi desisse uideatur nouam exsurgere.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 1:3)
generosa in ortus semina exsurgunt suos:
(세네카, Troades 554:1)
et pariter Capaneus acerque reducto adfuit Hippomedon rectoque Erymanthius ense, ac iuvenem multo praestringunt lumine;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권250)
et cum simulatam legationem ore astuto uolueret, exsurrexit repente, et, euaginata sub ueste sica, impetum fecit in regem.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IX. 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION