라틴어 문장 검색

non possum durare, certumst exulatum hinc ire me.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 4126)
Exulatum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 276)
nam ibat exulatum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 453)
an metuis ne quo abeat foras urbe exulatum faenoris causa tui, quoi sortem accipere iam licet?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 1140)
perfidia et peculatus ex urbe et avaritia si exulant, quarta invidia, quinta ambitio, sexta obtrectatio, septimum periurium, Tox.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 412)
cor conligatis vasis expectat meum, si non educat mulierem secum simul, ut exulatum ex pectore aufugiat meo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 310)
factum est quod suspicabar, data verba ero sunt, leno abit scelestus exulatum, in navem ascendit, mulieres avexit:
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 225)
quoium fuit, alii exulatum abierunt, alii emortui, alii se suspendere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 4192)
etiamque auctorem habemus Lucium Mummium, qui diruto theatro Corinthiorum ea aenea Romam deportavit et de manubiis ad aedem Lunae dedicavit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 5장18)
Quis pro indignitate ingemescat, cum Antonius Lucium Caesarem avunculum suum, Lepidus Lucium Paulum fratrem suum proscripserint?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, TRIUMVIRATUS 4:2)
nam primum secundumque ac tertium Ahenobarborum Lucios, sequentis rursus tres ex ordine Gnaeos accepimus, reliquos non nisi uicissim tum Lucios tum Gnaeos.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 1장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION