라틴어 문장 검색

Sed et vini potio danda est, ac deinde paulatim eiusmodi cibi subtrahendi immixtis hordeo furfuribus, dum consuescat faba et puro hordeo ali.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 1:2)
Inde postero autem potio ieiuno tepidae aquae praebetur ac viride gramen, tum vetus faenum vel molle stramentum substernitur, crepusculoque aqua iterum datur, parumque hordei cum vicialibus, ut per exiguas potiones cibi ad iusta perducatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 5:4)
Postero quoque die ex iisdem locis sanguis detrahatur, eodemque modo curetur, et hordeo abstineatur exiguo faeno dato.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 6:3)
Ea herba viridis celerius nec tarde tamen arida faeni vice saginat iumenta:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 38장 4:3)
Aluntur autem commodissime repositis ulmeis vel ex fraxinofrondibus, vel autumnali faeno, quod cordum vocatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 21:2)
Nam per se hordeum, vel fresa cum faba cicercula sumptuosior est, quam ut suburbanis regionibus salubri pretio possit praeberi:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 22:3)
Fabae quoque et similium leguminum, cum vilitas permittit, facienda est potestas, et utique vere, dum adhuc lactent viridia pabula, quae suibus plerumque nocent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 9:1)
Nauseantibus quoque salutaris habetur eburnea scobis sali fricto et fabae minute fresae commixta, ieiunisque prius quam in pascua prodeant obiecta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 4:1)
quam cum pecudes biberunt, nausea correptae vomitant, atque expurgantur, omnique bile depulsa, cicercula vel faba dura muria con- spersa, deinde, sicut hominibus, aqua calida potanda permittitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 5:3)
Sin autem surculo consitus ager sine pascuo est,farreo vel triticeo pane satiandi sunt, admixto tamen liquore coctae fabae, sed tepido:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 10:3)
Nonnulli solida, multi etiam fresa faba coaggerant:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 6장 1:5)
Substernatur autem mundissima palea, vel molle fenum, id est, cordum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 7장 2:4)
Maxime facit ad hanc rem, si favilla levi torreas fabam, tepidamque des iciunis quinto quoque die.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 6:2)
Palustris quoque,sed herbidus ager destinetur, atque alia pabula conserantur, ut vicia, trifolium, faenum Graecum, sed praecipue genus intubi, quod σέριν Graeci appellant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 2:4)
vel si eae non sunt, crassissimum quodque faenum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 9:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION