라틴어 문장 검색

Εὒχεο δ’ Ἀπόλλωνι Λυκηγενει κλυτοτόχῳ, quod significat τῷ γεννῶντι τὴν λύκην, id est qui generat exortu suo lucem:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 38:4)
Nam terrae adhuc humidae exhalatio meando in supera volubili impetu atque inde sese, postquam calefacta est, instar serpentis mortiferi in infera revolvendo corrumpebat omnia vi putredinis, quae non nisi ex calore et humore generatur, ipsumque solem densitate caliginis obtegendo videbatur quodammodo lumen eius eximere:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 57:2)
altera generatur in Italia, et in Media altera.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIX. 4:3)
Generantur autem in Perside omni tempore mala citrea:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIX. 4:8)
Nam postquam sanguis ille opifex in penetralibus suis omne corpus effinxit atque aluit, adventante iam partus tempore idem ad corporis materni superna conscendens in naturam lactis albescit, ut recens natis idem sit altor qui fuerat fabricator.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 16:2)
Nam et deus omnium fabricator aerem quo circumfundimur et cuius spiramus haustu non simplicem habere voluit qualitatem, ut aut frigidus sit semper aut caleat, sed nec continuae siccitati nec perpetuo eum addixit humori, quia una nos non poterat qualitate nutrire de permixtis quattuor fabricatos.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 20:1)
Nec hoc tacebo, quod, cum calor semper generationis causa sit, feminae ideo celerius quam pueri fiunt idoneae ad generandum, qui calent amplius.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 6:2)
Sed si vis intellegere in generatione veram rationem caloris, considera viros longe diutius perseverare in generando quam mulieres in pariendo:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 11:3)
nam vespertilio volat quidem pellitis alis, sed inter volantia non habendus est qui quattuor pedibus graditur formatosque pullos parit et nutrit lacte quos generat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 7:4)
et quia vis generandi inserta sit singulis, ab his iam procedere nascendi modos quos pro diversitate animantium natura variavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 14:2)
Argivas generatus inter urbes Thebas carmine cantet aut Mycenas, Aut claram Rhodon aut libidinosae Ledaeas Lacedaemonos palaestras:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LV2)
Non sum de fragili dolatus ulmo, Nec quae stat rigida supina vena, De ligno mihi quolibet columna est, Sed viva generata de cupressu:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLIX1)
Nempe semel futuit, generaret Horatius ut tres, Mars semel, ut geminos Ilia casta daret:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XLI3)
idcirco creditur patris Iovis capite generata.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6157)
nam Amphrysus fluvius est Thessaliae, circa quem Apollo spoliatus divinitate a Iove irato Admeti regis pavit armenta ideo, quia occiderat Cyclopas, fabricatores fulminum, quibus Aesculapius extinctus est, Apollinis filius, quia Hippolytum ab inferis herbarum potentia revocaverat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3983)

SEARCH

MENU NAVIGATION