라틴어 문장 검색

Romanum episcopum iam paene factionis laqueis inretitum et vicisse adversarios et non nocuisse superatis?
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 15:5)
"Ubi enim in vobis dissensiones et aemulationes, nonne homines estis et secundum hominem ambulatis?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 4:23)
Iungunt opes, sociant voluntates, ut, quod aemulatio dissipatura erat, concordia cresceret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 10:8)
Proclivis est enim malorum aemulatio et, quorum virtutem adsequi nequeas, cito imitere vitia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:23)
Tunc sancta Marcella, quae diu coniverat, ne per aemulationem quippiam facere crederetur, postquam sensit fidem apostolico ore laudatam in plerisque violari, ita ut sacerdotes quoque nonnullos monachorum maximeque saeculi homines in adsensum sui traheret hereticus ae simplicitati inluderet episcopi, qui de suo ingenio ceteros aestimabat, publice restitit malens Deo placere quam hominibus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 9:5)
Latini quoque Tarquinios adserebant aemulatione et invidia, ut populus qui foris dominabatur saltim domi serviret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LATINUM 1:1)
Conversus a Gallis in Latinos Manlio Torquato Decio Mure consulibus, semper quidem aemulatione imperii infestos, tum vero contemptu urbis incensae, cum ius civitatis partem imperii et magistratuum poscerent, apud Capuam proeliis congredi audentes.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LATINUM 1:1)
Sed cum abruptis fistulis obsideretur senatuique per legatos paenitentiae fidem faceret, ab arce degressus cum ducibus factionis receptus in curiam est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO APULEIANA 6:2)
In hoc statu rerum pares opibus animis dignitate (unde et nata Livio Druso aemulatio)equitem Servilius Caepio, senatum Livius Drusus adserere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO DRUSIANA 4:1)
Tum ex consulto senatus adversariis hostibus iudicatis in praesentem tribunum aliosque diversae factionis iure saevitum est;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 8:1)
Crassi morte apud Parthos, morte Iuliae Caesaris filiae, quae nupta Pompeio generi socerique concordiam matrimonii foedere continebat, statim aemulatio erupit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 13:2)
66 Aemulatio inter Pompeium et Caesarem, mortuo Crasso.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권5)
unde et responsio talis est 'fatebor vera'. alii 'memorem' legunt, ut sit sensus, hortabamur ad loquendum memorem, hoc est qui diligenter factionis suae meminerat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 754)
prima mali labes quia secuta sunt postea oraculum et adscita Calchantis factio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 972)
magno tumultu ad factionem tegendam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1223)

SEARCH

MENU NAVIGATION