라틴어 문장 검색

"iamque et ad ensiferos vicina pube tumultus aptabar, nec me ulla feri Mavortis imago praeteriit, didici, quo Paeones arma rotatu, quo Macetae sua gaesa citent, quo turbine contum Sauromates falcemque Getes arcumque Gelonus tenderet et flexae Balearicus actor habenae quo suspensa trahens libraret vulnera tortu inclusumque suo distingueret aera gyro."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권55)
ceu nescia falcis silva comas tollit fructumque exspirat in umbras.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii23)
iam falces avidis et aratra caminis rastraque et incurvi saevum rubuere ligones, caedere nec validas sanctis e stirpibus hastas, nec pudor emerito clipeum vestisse iuvenco.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권232)
Per alienam messem transiens falcem mittere non debet, sed manu spicas conterere et manducare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 4:16)
Falcem enim iudicii mittere non potes in ca segete, quae alteri uidetur esse commissa;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 4:17)
Flava Ceres, tibi sit nostro de rure corona Spicea, quae templi pendeat ante fores, Pomosisque ruber custos ponatur in hortis, Terreat ut saeva falce Priapus aves.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 16)
tum Bacchi respondit rustica proles Armatus curva sic mihi falce deus:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 45)
Hic docuit teneram palis adiungere vitem, Hic viridem dura caedere falce comam;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 713)
lacte madens illic suberat Pan ilicis umbrae et facta agresti lignea falce Pales, pendebatque uagi pastoris in arbore uotum, garrula siluestri fistula sacra deo, fistula cui semper decrescit harundinis ordo:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 515)
iere pastorali habitu, agrestibus telis, falcibus gaesisque binis, armati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 512:1)
secures rutra falces alveolos molas, quantum in quadraginta longas naves opus esset, tritici centum et viginti milia modium, et in viaticum decurionibus remigibusque conlaturos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 702:1)
postremo asseres ferreo unco praefixi - harpagones vocat miles - ex Punicis navibus inici in Romanas coepti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 125:1)
cuspides circa temonem ab iugo decem cubita exstantes velut cornua habebant, quibus, quidquid obvium daretur transfigerent, et in extremis iugis binae circa eminebant falces, altera aequata iugo, altera inferior in terram devexa, illa ut quidquid ab latere obiceretur abscideret, haec ut prolapsos subeuntesque contingeret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 470:2)
item ab axibus rotarum utrimque binae eodem modo diversae deligabantur falces.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 471:1)
asseribus falcatis detergebat pinnas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 54:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION