라틴어 문장 검색

Atque ea taleis conseritur, et cum germinavit, ad unam perticam summittitur, crebroque foditur atque exherbatur nec minus quam vinea pampinatur, ut in longitudinem ramorum potius quam in lati- tudinem evocetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 31장 2:3)
Tertio demum anno acuta falce abraditur,atque ubi translationi iam idonea est, ex eo tempore autumni, quo terra imbribus permaduerit, usque in vernum tempus, antequam radix ulmi in eximendo delibretur, recte seritur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 9:5)
Sed deinde in solo roscido et nebuloso conserendae sunt ulmi, ut earum rami ad orientem et occidentem dirigantur, quo plus solis mediae arbores, quibus vitis applicata et religata innititur, accipiant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 10:3)
Cum deinde adolescere incipient, falce formandae, et tabulata instituenda sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 11:2)
Hoc enim nomine usurpant agricolae ramos truncosque prominentes, eosque vel propius ferro compescunt, vel longius promittunt, ut vites laxius diffundantur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 11:3)
Tabulata inter se ne minus ternis pedibus absint, atque ita formentur, ne superior ramus in eadem linea sit, qua inferior.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 12:1)
supra eum trunco stirpem dodrantalem relinquas, ad quam ductus et applicatus ramus alligetur, et correptus cacumen arbori praebeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 12:5)
si minus, serra desecari, et plagam falce allevari oportebit, eamque plagam luto paleato contegi, ne sole aut pluviis infestetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 13:4)
Quae ulmus a positione bene provenerit,eius summae virgae falce debent enodari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 14:2)
Cum deinde arbor convaluerit, quicquid falce contingi poterit, exputandum est, allevandumque eatenus, ne plaga corpori matris applicetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 14:4)
Loco pingui octo pedes a terra sine ramo relinquendi, vel in arvo gracili septem pedes:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 15:1)
Mox de ternis pedibus superpositis alii rami submittendi sunt, ita ne iisdem lineis, quibus in inferiore positi sint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 16:1)
Me autem longus docuit usus, multo utilius esse primo quoque tempore falcem vitibus admovere, nec supervacuis sarmentis pati silvescere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 23:1)
Plenioribus ramis plures palmites alius ab alio separati imponantur, gracilioribus pauciores;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 25:1)
Interdum tamen necessarius habetur, cum aut arbor sine ramis truncata est, aut vitis praevalens in luxuriam evagatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 25:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION