라틴어 문장 검색

deinde, his detractis, utendum calidis ex farina cataplasmatis, quae reliquias digerant:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 5:5)
Recte etiam sinapi ex aceto super pectus imponitur, ulcera pustulasque excitet;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIII De laterum doloribus. 2:6)
tinctae in aceto lactucae intubique, ex eodem betae, ex sinapi asparagus, armoracia, pastinaca, ungulae, rostra, aves macrae, ejusdem generis venatio.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 2:3)
fit ex sinapi, cui sevi hircini a renibus quarta pars ponderis adjicitur, teriturque in sole, et protinus imponitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 4:5)
Si ne sub his quidem quies facta est, extrinsecus contra ventriculum ipsum cucurbitula admovenda est, aut sinapi superimponendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVIII De intestinorum morbis, et primo de cholera. 5:3)
deinde sinapi imponere per omnia membra, excepto capite, arrodantur et rubeant;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIX De coeliaco ventriculi morbo. 3:9)
Ergo et super pectus ponatur sinapi;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIII De laevitate intestinorum. 1:6)
sinapi super imum ventrem tertio quoque aut quarto die imponendum, donec corpus rubeat). .... Si durities manet, mollire commode videtur solanum in lac demissum, deinde contritum;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVII De vulvae morbo. 4:3)
Maxime prodesse aut cum hordeacea farina, aut cum ficu ex aqua decocta mixtus capparis cortex concisus;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIX De Coxarum morbis. 2:3)
vel lolii farina ex vino diluto cocta, et mixta cum arida faece:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIX De Coxarum morbis. 2:4)
Crustas vero has resolvit farina triticea cum ruta, vel porro, aut lenticula, cui mellis aliquid adjectum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, X Quae crustas ulceribus resolvant. 1:1)
Evocat et educit ladanum, alumen rotundum, hebenus, lini semen, omphacium, fel, chalcitis, bdellium, resina terebinthina et pinea, propolis, ficus arida decocta, stercus columbae, pumex, farina lolii, grossi in aqua cocti, elaterium, lauri baccae, nitrum, sal.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XII Quae evocent et educant. 1:1)
Idem praestat cumini farina cum struthio, et melle.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 2:8)
supraque farina hordeacea injicitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 4:3)
Ad eadem Panthemus utebatur calcis p. s. sinapis contriti, item foeni graeci, aluminis, singulorum p. I. sevi bubuli p. II.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION