라틴어 문장 검색

iam lubrica tabo frena, nec insisti madidus dat temo, rotaeque sanguine difficiles, et tardior ungula fossis visceribus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권361)
longo perlata tenore transiit hasta duos, sitiebat vulnera nec non tertia, sed medio cuspis temone retenta est.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권358)
cuspides circa temonem ab iugo decem cubita exstantes velut cornua habebant, quibus, quidquid obvium daretur transfigerent, et in extremis iugis binae circa eminebant falces, altera aequata iugo, altera inferior in terram devexa, illa ut quidquid ab latere obiceretur abscideret, haec ut prolapsos subeuntesque contingeret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 470:2)
puero opust cibo, opus est matri autem, quae puerum lavit, opus nutrici, lact ut habeat, veteris vini largiter ut dies noctesque potet, opust ligno, opust carbonibus, fasciis opus est, pulvinis, cunis, incunabulis, oleo , opus est farina, porro opus est totum diem:
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 5, scene 121)
reliqua pars praeter cymatium dividenda est in partes XII, et earum trium ima fascia est facienda, secunda IIII, summa V. item zophorus supra epistylium quarta parte minus quam epistylium;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장47)
Supra zophorum denticulus est faciendus tam altus quam epistylii media fascia;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장51)
corona cum suo cymatio, praeter simam, quantum media fascia epistylii;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장55)
nam cum in sacrificio Latinarum reuertente eo inter inmodicas ac nouas populi acclamationes quidam e turba statuae eius coronam lauream candida fascia praeligata inposuisset et tribuni plebis Epidius Marullus Caesetiusque Flauus coronae fasciam detrahi hominemque duci in uincula iussissent, dolens seu parum prospere motam regni mentionem siue, ut ferebat, ereptam sibi gloriam recusandi, tribunos grauiter increpitos potestate priuauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 79장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION