라틴어 문장 검색

Adice obsonatores, quibus dominici palati notitia subtilis est, qui sciunt, cuius illum rei sapor excitet, cuius delectet aspectus, cuius novitate nauseabundus erigi possit, quid iam ipsa satietate fastidiat, quid illo die esuriat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 8:2)
Non ego sumptuosus sum, sed urbs ipsa magnas inpensas exigit Non est meum vitium, quod iracundus sum, quod nondum constitui certum genus vitae;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 3:5)
Praeter haec adhuc invenies genus aliud hominum ne ipsum quidem fastidiendum eorum, qui cogi ad rectum conpellique possunt, quibus non duce tantum opus sit, sed adiutore et, ut ita dicam, coactore.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 4:1)
Itaque de isto feremus sententiam, an oporteat fastidire senectutis extrema et finem non opperiri, sed manu facere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 32:3)
iracundum quidem illum non esse, irasci tamen aliquando;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 15:2)
Quod vidi illud arborum trimum et quadrimum fastidiendi fructus aut deponere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 14:3)
Sed istae artes non sunt magnitudinem animi professae, non consurgunt in altum nec fortuita fastidiunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 16:1)
Haec paedagogus puero, haec avia nepoti praecipit, et irascendum non esse magister iracundissimus disputat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 9:2)
Non magnam rem facis, quod vivere sine regio apparatu potes, quod non desideras milliarios apros nec linguas phoenicopterorum et alia portenta luxuriae iam tota animalia fastidientis et certa membra ex singulis eligentis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 12:4)
Cum adsuevit animus fastidire, quae ex more sunt, et illi pro sordidis solita sunt, etiam in oratione, quod novum est, quaerit et modo antiqua verba atque exsoleta revocat ac profert, modo fingit et ignota ac deflectit, modo, id quod nuper increbruit, pro cultu habetur audax translatio ac frequens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 10:1)
Iracundi hominis iracunda oratio est, commoti nimis incitata, delicati tenera et fluxa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 20:3)
Licet ergo haec in vicem scribere et hanc semper integram egerere materiam circumspicientibus tot milia hominum inquieta, qui ut aliquid pestiferi consequantur, per mala nituntur in malum petuntque mox fugienda aut etiam fastidienda.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 5:1)
Num esuriens fastidis omnia praeter Pavonem rhombumque ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 13:4)
exspectabo ergo nec ante edam quam aut bonum panem habere coepero aut fastidire desiero.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 2:8)
ipsum amorem paupertatis ab illis fastidiri;
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 21:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION